Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §25.1.1-25.1.12

外来信仰的侵入与法官的禁令

第 755 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

随着战争的长期化导致社会动荡,外来的迷信和仪式侵入罗马。元老院授命城市法官马尔库斯·埃米利乌斯禁止这些外来仪式并下令收缴相关预言书。

§25.1.1dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae.
当这些事在非洲和西班牙进行时,汉尼拔在萨兰丁地区度过了夏天,寄希望于通过叛卖来占领塔兰托城。
ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt.
在此期间,萨兰丁人自己的一些无名城市向他投降了。
§25.1.2eodem tempore in Brittiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt; §25.1.3et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset.
同一时期,在去年倒向迦太基人的布鲁提乌姆地区的十二个民族中,康森蒂亚人和陶里亚人重新归顺了罗马人民;而且本会有更多人归顺,要不是同盟军指挥官提图斯·庞波尼乌斯·维延塔努斯通过在布鲁提乌姆地区的几次成功劫掠获得了正规将军的声誉,并召集了一支临时拼凑的军队与汉诺发生冲突。
§25.1.4magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium servorumque, caesa aut capta est.
在那里,大批的人被杀或被俘,但他们只是由农民和奴隶组成的无秩序的乌合之众。
minimum iacturae fuit, quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societatibus infidus damnosusque.
损失最小的是这位指挥官在其他人中被俘,他当时是这场鲁莽战斗的鼓动者,而在以前作为包税商,他用尽各种恶劣手段,对国家和包税公司都是不忠且有害的。
§25.1.5Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit.
执政官塞姆普罗尼乌斯在卢卡尼亚进行了许多小规模战役,但没有一场值得一提,并攻占了卢卡尼亚人的几座无名城镇。
quo diutius trahebatur bellum §25.1.6et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio et ea magna ex parte externa civitatem incessit, ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti.
随着战争拖得越久,顺境和逆境不仅改变了运势,更改变了人们的心思,以至于一种极大的迷信——而且大部分是外来的——侵袭了整个城邦,使得人们或神明似乎突然都变得不同了。
§25.1.7nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more.
罗马的仪式已不仅是在私下和墙壁内被废弃,甚至在公共场所、广场和卡皮托林山上,也聚集着成群的妇女,她们既不按照祖辈的方式献祭,也不向神明祈祷。
§25.1.8sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes; quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae artis usu exercebant.
假祭司和占卜者控制了人们的心灵;他们的数量因乡村平民而增加,这些平民由于长期战争导致土地荒芜且危机四伏,因贫困和恐惧而被驱赶到城里,同时也是由于利用他人的愚昧可以轻易获利,他们进行这种活动就好像在行使一种被许可的技艺一样。
§25.1.9primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res.
起初,只听到正直之士私下的愤慨;接着,事情甚至传到了元老们那里,变成了公开的控诉。
§25.1.10incusati graviter ab senatu aediles triumvirique eapitales, quod non prohiberent, cum emovere eam multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit, quin violarentur.
市政官和负责刑狱的三人委员因未加禁止而受到元老院的严厉谴责,但当他们试图将这群人赶出广场并拆毁祭祀器具时,他们几乎遭到了暴力侵害。
§25.1.11ubi potentius iam esse id malum apparuit, quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Aemilio praetori urbano negotium ab senatu datum et, ut eis religionibus populum liberaret.
当显然这一祸害已过于强大,非低级政务官所能平息时,元老院将任务交给了城市法官马尔库斯·埃米利乌斯,要求他将人民从这些迷信中解放出来。
§25.1.12is et in contione senatus consultum recitavit et edixit, ut, quicunque libros vaticinios precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante kal. Apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.
他不仅在公民大会上宣读了元老院决议,还发布告示:凡持有预言书、祈祷书或成文的献祭指南者,必须在四月一日前将所有这些书籍和文字呈交给他,且任何人不得在公共或神圣场所用新奇或外来的仪式进行献祭。

词汇与语法注释

  1. 25.1.1spe ... potiundae — 意为“寄希望于占领该城”。`spe` 是表示原因的夺格。`potiundae` 是动名作形容词(动形容词)的阴性单数属格,与 `urbis` 一致。尽管异态动词 `potior` 通常支配夺格或属格,但在此处被用作及物动词并构成动形容词结构。
  2. 25.1.3praefectus socium — `socium` 是属格复数 `sociorum` 的缩约形式,指“同盟军指挥官(罗马同盟国部队的指挥官)”。
  3. 25.1.6tanta religio — 与 `ut ... viderentur` 引导的结果从句构成相关结构(“如此巨大的迷信……以至于看起来……”)。紧接前文的 `quo diutius...` 从句,表示随着战争的拖延,宗教焦虑(迷信)在人们精神中按比例蔓延。
  4. 25.1.8quorum numerum auxit rustica plebs ... et quaestus ... facilis — 单数动词 `auxit` 拥有两个并列的主语:`rustica plebs`(乡村平民)和 `quaestus ... facilis`(轻易的获利)。动词在数上与语法上更接近的主语 `plebs` 保持一致。
  5. 25.1.10haud procul afuit, quin violarentur — 非人称常用表达 `haud procul abest quin + 虚拟语气`(几乎、差一点就……)的过去时形式。表示他们“几乎遭到暴行(身体侵害)”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §25.1.1-25.1.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:25.1.1-25.1.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。