§24.48.1eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et veteres reciperent socios et novos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt.
同年,普布里乌斯和格奈乌斯·科尔内利乌斯,由于在西班牙战事顺利,并且收复了许多老盟友并增加了新盟友,也将希望延伸到了非洲。
§24.48.2Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus: §24.48.3ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urguere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Romano et adnisuros, ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant.
西法克斯是努米底亚人的国王,突然成了迦太基人的敌人:他们向他派遣了三名百人队长作为使节,以便与他建立友谊和盟约,并承诺如果他坚持用战争逼迫迦太基人,这件事对元老院和罗马人民而言将是令人愉悦的,并且他们将努力在适当的时候给予充分的回报。
§24.48.4grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit.
这次出使对这个蛮族国王来说是令人愉悦的;在与使节们商讨了进行战争的方法之后,当他听到老兵们的谈话时,通过与如此井然有序的纪律进行对比,他注意到自己对多少事情竟是一无所知。
§24.48.5tum primum, ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris resisteret.
于是,他首次恳求,为了表现得像善良而忠实的盟友,应由两人将使节的报告带回给他们的将军,一人留在自己这里担任军事指导。
rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem; §24.48.6ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos.
他说努米底亚民族对步兵战十分生疏,只擅长骑马;自该族创立之初,他们的祖先就是这样进行战争的,他们自己从小也习惯于此。
sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse.
但他们面对的是一个依靠步兵作战的敌人,如果他想在力量上与该敌人抗衡,自己也必须组建步兵。
§24.48.7et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare.
为此,虽然王国在人口数量上十分富足,但却不懂得武装、装备和部署他们的技术。
omnia, velut forte congregata turba, soluta ac temeraria esse.
一切都像偶然聚集起来的乌合之众一样,松散而轻率。
§24.48.8facturos se in praesentia quod vellet, legati respondent fide accepta, ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum.
使节们在接受了誓约后回答说,他们目前会照他的意愿去做,条件是如果他们的将军不批准这一举动,他必须立即将那人送回。
§24.48.9Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit.
留在国王身边的人名叫昆图斯·斯塔托里乌斯。
cum duobus Romanis rex Numidas legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis.
国王派努米底亚使节与两名罗马人一起前往西班牙,以便从罗马将军那里获得誓约。
§24.48.10isdem mandavit, ut protinus Numidas, qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent.
他还嘱咐这些人,要立即诱使那些在迦太基守备队中担任辅助兵的努米底亚人倒戈。
§24.48.11et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit, §24.48.12ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret.
斯塔托里乌斯从大批青年中为国王征募了步兵,并以极接近罗马的方式组织他们,通过列队和演习,教会他们跟随军旗并保持阵型,并使他们习惯于构筑工事和其他正规的军事任务,以至于在很短的时间内,国王对步兵的信任不亚于对骑兵的信任,并在平原上两军交锋的正规战斗中击败了迦太基敌人。
§24.48.13Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri.
对应当在西班牙的罗马人来说,国王使节的到来也是巨大的利益;因为听到他们的消息,努米底亚人开始频繁倒戈。
ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est.
罗马人与西法克斯之间的友谊就这样开始了。
quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae — Maesulii ea gene vocatur — regnantem legatos mittunt.
迦太基人一得知此事,便立即派使节去见在努米底亚另一部分——该部族被称为马埃苏利——统治的加拉。