§24.46.1Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare.
法比乌斯从苏埃苏拉出发,首先着手攻打阿尔皮。
ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit.
在那里,当他在大约五百步外驻扎营地时,从近处观察了城市的布局和城墙,因为他看到城墙最坚固的部分在防守上最为松懈,于是决定特别从该处发起进攻。
§24.46.2comparatis omnibus, quae ad urbes oppugnandas usui sunt, centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eu locum scalas iussit ferre.
在准备好一切攻城所需的物资后,他从全军中挑选出最强壮的百夫长,派勇敢的军事护民官作为他们的指挥官,并分配了六百名士兵(他认为足够的人数),命令他们在第四更天的信号响起时,将梯子运到那处地方。
§24.46.3porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam partem urbis.
那里有一扇矮小而狭窄的门,位于一条穿过城市荒废部分的冷僻道路上。
eam portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare, ut ceterae copiae admoverentur: §24.46.4parata omnia atque instructa sese habiturum.
他命令那些先用梯子翻过城墙的人,从内侧打开那扇门或者砸开锁闭的闩,并在占领城市的一部分后用角笛发出信号,以便其余的部队能够推进;[他说]他自己将把一切都准备和部署妥当。
ea inpigre facta, et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit.
这些事情被迅速地执行了,而且,那看似会给行动者带来阻碍的事情,反而对欺骗敌军起到了最大的帮助。
§24.46.5imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit.
半夜起开始下雨,迫使岗哨和守卫们离开岗位,躲进屋檐下;起初,较为猛烈的暴雨声阻止了那些撬门之人的声响被听到,随后,雨声变得更为轻缓和均匀,传入耳中,使大部分人昏昏入睡。
§24.46.6postquam portam tenebant cornicines in via paribus intervallis dispositos canere iubent, ut consulem excirent.
在他们占领城门之后,命令沿路等距离布置的角笛手吹奏,以唤醒执政官。
§24.46.7id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
当这一切按约定完成时,执政官下令抬出军旗,并在拂晓前不久,通过被砸开的门进入了城市。