§24.46.1Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare.
ファビウスはスエスラから出発して、まずアルピを攻撃し始めた。
ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit.
そこで、約五百歩離れたところに陣営を設けたとき、近くから都市の配置と城壁を観察し、城壁の点では最も安全な部分が、警備が極めて疎かになっているのを見たため、まさにその場所から攻撃することを決定した。
§24.46.2comparatis omnibus, quae ad urbes oppugnandas usui sunt, centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eu locum scalas iussit ferre.
都市を攻撃するのに役立つすべてのものが準備されると、彼は全軍から百人隊長の精鋭を選び出し、彼らの指揮官として勇敢な者たちであるトリブヌスたちを据え、十分と思われるだけの数である六百人の兵士を割り当て、第四交代警備の合図が鳴ったときに、その場所へ梯子を運ぶよう彼らに命じた。
§24.46.3porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam partem urbis.
そこには、都市の放棄された部分を通る、人通りの少ない道に面した、低く狭い門があった。
eam portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare, ut ceterae copiae admoverentur:
彼は、まず梯子で壁を乗り越えた者たちに、内側からその門を開けるか、あるいは閂を壊すように命じ、都市の一角を確保した上で、他の部隊が前進できるように角笛で合図を送るよう命じた。
§24.46.4parata omnia atque instructa sese habiturum.
[彼は]自分がすべての準備を整えて待っているだろう[と告げた]。
ea inpigre facta, et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit.
これらは迅速に実行され、そして、実行する者たちにとって障害になると思われたまさにそのことが、欺くために最大限に役立った。
§24.46.5imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit.
真夜中から降り始めた雨は、番兵や見張りを持ち場から散らせ、屋根の下へと避難させた。 そして、最初は激しい嵐の音が、門をこじ開けようとする者たちの騒音を聞こえなくさせ、その後、より静かに規則正しく耳に届く雨音が、多くの人々を眠りに誘った。
§24.46.6postquam portam tenebant cornicines in via paribus intervallis dispositos canere iubent, ut consulem excirent.
彼らが門を確保したのち、道に等間隔で配置されていた角笛手たちに、執政官を呼び覚ますために角笛を吹くよう命じた。
§24.46.7id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
これが手はず通りに行われると、執政官は軍旗を進めるよう命じ、夜明けの少し前に、壊された門を通って都市に入った。