§24.44.1itaque provinciae atque exercitus divisi: bellum cum Hannibale consulibus mandatum et exercituum unus, quem ipse Sempronius habuerat, alter, quem Fabius consul.
因而管辖区和军队进行了分配:与汉尼拔的战争被委托给执政官们,至于军队,一支是塞姆普罗尼乌斯本人曾统帅过的,另一支则是法比乌斯担任执政官时所统帅过的。
§24.44.2eae binae erant legiones.
这些军队各为两个军团。
M. Aemilius praetor, cuius peregrina sors erat, iuris dictione M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata, Luceriam provinciam haberet legionesque duas, quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat.
负责外侨司法权的副执政官马尔库斯·埃米利乌斯,将司法审判权委托给他的同事、城市副执政官马尔库斯·阿提里乌斯,自己则以卢凯里亚为管辖区,并接管当时担任执政官的昆图斯·法比乌斯此前作为副执政官时指挥的两个军团。
§24.44.3P. Sempronio provincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula cum binis item legionibus evenerunt, ut Fulvius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet.
阿里米努姆作为管辖区分配给了普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯,苏埃苏拉分配给了格奈乌斯·富尔维乌斯,同样各辖两个军团,以便富尔维乌斯率领城市军团,而图디타努斯则从马尔库斯·蓬波尼乌斯手中接管军队。
§24.44.4prorogata imperia provinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus eis, quibus regnum Hieronis fuisset, Lentulo propraetori provincia vetus, T. Otacilio classis — exercitus nulli additi novi — §24.44.5, M. Valerio Graecia Macedoniaque cum legione et classe, quam haberet; Q. Mucio cum: vetere exercitu — duae autem legiones erant — Sardinia; C. Terentio legio una, cui iam praeerat, ac Picenum.
统帅权和管辖区得到了延长:马尔库斯·克劳狄乌斯的管辖范围为希埃隆王国旧疆界内的西西里;前副执政官伦图鲁斯负责旧行省;提图斯·奥塔基里乌斯负责舰队——没有增加任何新的陆军—— 马尔库斯·瓦莱里乌斯负责希腊和马其顿,配有其已有的一个军团和舰队;昆图斯·穆基乌斯负责撒丁,配有其旧军队——即两个军团;盖乌斯·特伦蒂乌斯负责皮凯努姆以及他已在指挥的一个军团。
§24.44.6scribi praeterea duae urbanae legiones iussae eta viginti milia sociorum.
此外,下令征召了两个城市军团和两万名同盟国士兵。
his ducibus, his copiis adversust multa simul aut mota aut suspecta bella muniverunt Romanum imperium.
凭借这些将领和兵力,他们巩固了罗马帝国,以防备同时爆发或令人怀疑的多场战争。
§24.44.7consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto, priusquam ab urbe moverent, prodigia procurarunt, quae nuntiata erant.
执政官们在征召了两个城市军团并为其他军团选拔了补充兵之后,在离开城市之前,对收到的那些不祥前兆进行了祓除。
§24.44.8murus ac porta Caietae et Ariciae etiam Iovis aedis de caelo tacta fuerat.
凯埃塔的城墙和一处城门,以及阿里奇亚的朱庇特神殿,都曾被雷电击中。
et alia ludibria oculorum auriumque credita pro veris: navium longarum species in flumine Tarracinae, quae nullae erant, visae; §24.44.9et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse.
此外,其他一些视觉和听觉上的幻象也被信以为真:在塔拉奇纳的河中,人们看到了实际上并不存在的军舰的影子;在位于科姆普萨领地的维奇利努斯朱庇特神殿里,传出武器的撞击声;阿米特尔눔的河流淌着血水。
his procuratis ex decreto pontificum profecti consules, Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius.
在根据祭司的决定祓除了这些异象之后,执政官们出发了,塞姆普罗尼乌斯前往卢卡尼亚,法比乌斯前往阿普利亚。
pater filio legatus ad Suessulam in castra venit.
父亲作为儿子的副将,来到了苏埃苏拉的军营。
§24.44.10cum obviam filius progrederetur, lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is, ut descenderet ex equo, inclamavit, tum demum desiliens “experiri” inquit “volui, fili, satin’ scires consulem te esse.
当儿子迎上前去时,扈从们出于对这位老人尊严的敬畏而保持沉默,走在老人的前面,这位老人骑着马穿过了十一根法西斯。 当执政官命令最近的扈从予以警告,而那人也高声吆喝让他下马时,老人才终于跳下马,说道:“孩子,我只想试探一下,你是否确实知道自己是执政官。
”
”