Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.3.1-24.3.17

刻罗同卫城投降与居民迁往洛克里

第 708 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

本段详细描述了因战争荒废的刻罗同城、著名的朱诺神殿、布鲁提人对卫城的合围,以及刻罗同人最终向洛克里转移的过程,并提及罗马军与汉尼拔军在阿普利亚的冬季摩擦。

§24.3.1urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum.
在皮洛士来到意大利之前,刻罗同城拥有一座周长达十二哩的城墙。
§24.3.2post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur: flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, et arx erat procul eis, quae habitabantur.
在那场战争造成破坏之后,城内几乎只有一半的地方有人居住:曾经流经镇中心的河流,如今流淌在房屋密集区之外,而卫城距离有人居住的区域十分遥远。
§24.3.3sex milia aberat ab urbe nobile templum, ipsa urbe nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis.
距离城市六哩处有一座著名的神殿,比城市本身更为著名,那是拉基尼亚的朱诺神殿,对周围所有的民族来说都是神圣的。
§24.3.4lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore; §24.3.5separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
那里有一片被茂密的森林和高大的冷杉树包围的圣林,中间有着丰美的牧场,女神的各种神圣牲畜在没有牧人的情况下在那里吃草;各种类的畜群在夜间各自独立地返回栏圈,从未受到野兽的袭击,也未受到人类阴谋的侵害。
§24.3.6magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit.
因此,从这些牲畜中获得了巨大的收益,并用这些收益制作并供奉了一根纯金的圆柱;这座神殿不仅因其神圣,还因其财富而闻名遐迩。
§24.3.7ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis.
正如在这类著名的场所通常会发生的那样,人们还虚构了一些奇迹。
fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullus umquam moveat ventus.
相传在神殿的前厅有一座祭坛,任何风都无法吹动其上的灰烬。
§24.3.8sed arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est, qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta.
但刻罗同的卫城一面濒临大海,另一面向原野倾斜,昔日仅靠自然地形防御,后来在背面的悬崖处——即曾被西西里僭主狄奥尼修斯用计攻陷的地方——也加筑了城壁。
§24.3.9ea tum arce satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates tenebant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua.
当时,刻罗同的贵族们据守在他们认为足够安全的卫城里,而他们自己的平民也和布鲁提人一起围困着他们。
§24.3.10postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium inplorant.
最终,布鲁提人眼见凭自己的力量无法攻克卫城,迫于无奈,便请求汉诺的援助。
§24.3.11is his condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum movit.
汉诺试图以如下条件迫使刻罗同人投降:即容许将布鲁提人的殖民地迁入该地,并让这座因战争而荒废空虚的城市恢复往昔的繁荣;然而,除了阿里斯托马科斯之外,所有人中没有一个为此动摇。
§24.3.12morituros se adfirmabant citius quam inmixti Bruttiis in alienos ritus, mores legesque ac mox linguam etiam verterentur.
他们声明,与其与布鲁提人混杂、转而接受异族的宗教仪式、习俗、法律,直至不久后连语言也发生改变,他们宁可选择死去。
§24.3.13Aristomachus unus quando nec suadendo ad deditionem satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem.
阿里斯托马科斯独自一人,既没有足够的能力说服众人投降,无法像他出卖城市那样找到出卖卫城的机会,于是便逃亡到了汉诺那里。
§24.3.14Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent, ut traduci se Locros paterentur nec ultima experiri vellent.
不久后,洛克里人的使节在获得汉诺的许可后进入了卫城,说服他们容许自己被迁往洛克里,而不要试图去经历最绝望的境地。
§24.3.15iam hoc ut sibi liceret, impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum legatis.
他们为此曾专门派遣使节,已经从汉尼拔那里获得了允许这样做的许可。
ita Crotone excessum est, deductique Crotoniatae ad mare naves conscendunt.
于是,众人撤离了刻罗同,被领至海边的刻罗同人登上了船只。
§24.3.16Locros omnis multitudo abeunt.
所有的民众都前往洛克里。
— in Apulia ne hiems quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat.
——在阿普利亚,罗马人与汉尼拔之间甚至连冬天也不平静。
Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat.
执政官塞姆普罗尼乌斯在卢凯里亚冬营,而汉尼拔则在离阿尔皮不远的地方。
§24.3.17inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur, meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.
他们之间因这一方或那一方的机会与便利而发生一些轻微的交战,罗马人在这些交战中表现得越来越好,并且日益谨慎,防范埋伏也更为安全。

词汇与语法注释

  1. 24.3.2eis, quae habitabantur — eis 为中性复数夺格,此处省略了表示“地方”(如 locis)的名词,并作为关系代词 quae 的先行词。
  2. 24.3.3ipsa urbe nobilius — ipsa urbe 是伴随比较级形容词 nobilius 的“比较夺格”,表示“比城市本身更为著名”。
  3. 24.3.7cuius cinerem nullus umquam moveat ventus — moveat 是关系子句中的虚拟式现在时,用于表示特征或潜在的结果(以至于没有任何风能吹动它)。
  4. 24.3.8qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta — qua 为关系副词,意为“在……的地方”,用于限定加筑城墙(muro cincta est)的具体区域。
  5. 24.3.11is his condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum movit. — 该句的语法核心结构为 is... neminem... movit(他未能动摇任何人),其间长篇幅地插入了分词 conatus 以及用于具体解释条件(condicionibus)内容的同格 ut 子句。
  6. 24.3.16Locros omnis multitudo abeunt — 这是“依意一致”(synesis)的典型例子,单数的集合名词 multitudo 作为主语,而谓语动词则使用了复数形式 abeunt。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.3.1-24.3.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.3.1-24.3.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。