§24.19.1Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.
执政官昆图斯·法比乌斯在卡西里努姆附近驻军,该城由两千名卡帕尼亚人和七百名汉尼拔士兵组成的守备队把守。
§24.19.2praeerat Statius Metius missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum.
守军由斯塔提乌斯·梅蒂乌斯指挥,他是受当年担任奥斯坎最高政务官的阿特拉人格奈乌斯·马吉乌斯所派;梅蒂乌斯将奴隶和平民不加区分地武装起来,企图在执政官专心围攻卡西里努姆时袭击罗马营地。
§24.19.3nihil eorum Fabium fefellit.
这一切都没有逃过法比乌斯的眼睛。
itaque Nolam ad collegam mittit, altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse, qui Campanis opponatur; §24.19.4vel ipse relicto Nolae praesidio modico veniret, vel, si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum.
因此,他派人去诺拉找他的同僚,表示在围攻卡西里努姆期间,需要另一支军队来对抗卡帕尼亚人;或者同僚本人在诺拉留下适量守军后前来,或者,如果诺拉牵制了他,且防范汉尼拔的局势尚未安全,则他(法比乌斯)将从贝内温图姆召来资深执政官提贝里乌斯·格拉古。
§24.19.5hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani iam moventes sese quieverunt.
得到这个消息后,马尔切鲁斯在诺拉留下了两千名士兵作守军,率领其余军队来到卡西里努姆。 他的到来使原本蠢蠢欲动的卡帕尼亚人安静了下来。
§24.19.6ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit.
于是,两位执政官开始围攻卡西里努姆。
ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera, neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent; §24.19.7Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit, ne inrito incepto abiretur.
由于罗马士兵鲁莽地逼近城墙而受了许多伤,且围攻进展不顺,法比乌斯认为,在更重大的事务迫在眉睫时,应当放弃这一虽小但与大工程同样艰难的行动,并从那里撤军;但马尔切鲁斯说,许多事情对伟大的将领来说,正如不应轻易着手一样,一旦着手就不应放弃,因为名声的巨大影响无论在哪一方都会产生。 他坚持主张不应在无功而返的情况下撤离。
§24.19.8vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur Campanique Fabium orarent, ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam, qua egrediebantur, occupavit, §24.19.9caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est.
随后,当移动掩体和所有其他工程及器械被推上前来,且卡帕尼亚人请求法比乌斯允许他们安全前往卡普阿时,在少数人刚走出来的时候,马尔切鲁斯便占领了他们走出的城门,于是,首先在城门周围开始对所有人进行无差别的屠杀,接着在冲入城内后,城中也开始发生屠杀。
§24.19.10quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt.
最先出来的卡帕尼亚人中约有五十人逃到法比乌斯处寻求庇护,并在他的保护下到达了卡普阿。
Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est,
卡西里努姆是在谈判以及寻求信任者犹豫不决的过程中,被罗马人乘机夺取的。
§24.19.11captivique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt; oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam divisa.
卡帕尼亚人中的战俘以及属于汉尼拔的士兵被押送到罗马,并在那里的监狱中关押;其余市民的群体则被分派到邻近各族中进行看管。