Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.14.1-24.14.10

格拉古向志愿奴隶士兵许诺自由

第 719 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在执政官法比乌斯逼近卡西利努姆的同时,格拉古在贝内温图姆集结,并向其麾下的志愿奴隶士兵许诺,若在次日的战斗中立功便可获得自由,以此鼓舞士气。

§24.14.1isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit, et ad Beneventum velut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit.
在同一时期,执政官昆图斯·法比乌斯前来攻打由局迦太基守备队控制的卡西利努姆,而在贝内温图姆,仿佛事先约好一般,一方是汉诺率领大批步骑兵从布鲁提乌姆地区前来,另一方是提贝里乌斯·格拉古从卢凯里亚抵达。
§24.14.2qui primo oppidum intravit, deinde, ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et inde agrum populari audivit, et ipse egressus moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat.
后者首先进入了城镇,随后,当他听说汉诺在离城约三英里的卡洛尔河附近安营扎寨并从那里蹂躏土地时,他自己也走出了城墙,在离敌人约一英里的地方安设了营地。
§24.14.3ibi contionem militum habuit.
他在那里召集了士兵大会。
legiones magna ex parte volonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant.
他的军团大部分由志愿奴隶组成,两年来,他们一直宁愿默默地去配得上自由,而不是公开去要求它。
senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi essent,
然而,格拉古在离开冬营时,已经察觉到队伍中有人在私下抱怨,询问他们是否终有一天能作为自由人服兵役。
§24.14.4scripseratque senatui, non tam quid desiderarent, quam quid meruissent: bona fortique opera eorum se ad eam diem usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter libertatem deesse.
他曾写信给元老院,与其说写了他们渴望什么,不如说写了他们配得上什么:直到那天为止,他一直在使用他们优秀且勇敢的服务,而且对照正规士兵的榜样,他们除了自由之外什么也不缺。
§24.14.5de eo permissum ipsi erat, faceret, quod e re publica duceret esse.
关于此事,他已被授权去做他认为符合国家利益的事。
itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus venisse eis libertatis, quam diu sperassent, potiundae.
因此,在与敌人交战之前,他宣布,他们渴望已久的获得自由的时刻已经到来。
§24.14.6postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset.
第二天,他们将在平坦开阔的战场上交战,在没有任何伏兵顾虑的地方,凭真正的勇气决定胜负。
§24.14.7qui caput hostis rettulisset eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum servili supplicio animadversurum;
谁带回敌人的首级,他将立即下令让谁获得自由;谁擅离职守,他将用对待奴隶的刑罚来惩处谁。
§24.14.8suam cuique fortunam in manu esse.
每个人的命运都掌握在自己手中。
libertatis auctorem eis non se fore solum, sed consulem M. Marcellum, sed universos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse.
不仅他自己是他们自由的保证人,执政官马库斯·马尔凯鲁斯以及全体元老也是如此,元老院在接受他的咨询后,已将关于他们自由的决定权授予了他。
litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit.
随后,他朗读了执政官的来信和元老院的决议。
§24.14.9ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus.
对此,士兵们发出了巨大赞同的欢呼。
pugnam poscebant, signumque ut daret, extemplo ferociter instabant.
他们要求战斗,并凶猛地催促他立即发出信号。
§24.14.10Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit.
格拉古宣布第二日交战后解散了大会。
milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei quod erat relicum consumunt.
士兵们十分高兴,特别是那些只要付出这一天的辛劳就能换取自由作为回报的人,用这一天剩下的时间来整备武器。

词汇与语法注释

  1. 24.14.2ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et inde agrum populari audivit — 连词 ut 连结直说语气完成时(audivit),意为“当……时”。audivit 的宾语是“对格加不定式”结构(Hannonem ... castra posuisse et ... populari),反映了完成时不定式 posuisse 与现在时不定式 populari(异态动词)之间的时态差异。
  2. 24.14.3qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant — 连词 quam 连接两个进行比较的不定式 mereri 和 postulare。动词 mereri 意为“通过行动配得上、应得”,这里指他们宁愿先用实际行动证明自己配得上自由,而不是直接要求它。
  3. 24.14.4non tam quid desiderarent, quam quid meruissent — 两个由 quid 引导的间接疑问从句。受主句过去时态(过去完成时 scripserat)的影响,分别使用虚拟语气未完成时(desiderarent)和过去完成时(meruissent),后者表示在前者之前已经发生的动作(即他们此前所立下的功绩)。
  4. 24.14.5faceret, quod e re publica duceret esse — 虚拟语气 faceret 是名词性从句,作为 permissum erat 的实际补足语(省略了 ut)。短语 e re publica 是一个惯用语,意为“有利于国家、符合国益”,作 esse 的表语。
  5. 24.14.8quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse — 关系代名词 quos 以 patres(元老院议员)为先行词,并在间接引语中作“对格加不定式”结构的宾格主语。分词 consultos 修饰 quos,意为“(被他)咨询过的他们”。
  6. 24.14.10quibus merces navatae in unum diem operae libertas futura erat — 关系代名词 quibus 是与格(所有与格或利害与格),表示自由(libertas,futura erat 的主语)将成为“对他们而言”的奖赏。短语 navatae in unum diem operae 是属格,修饰 merces(奖赏)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.14.1-24.14.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.14.1-24.14.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。