§23.22.1cum cetera, quae continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent, §23.22.2tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque convenientium ad publicum consilium respexerunt.
当元老院议员(父老们)在人力所能及的范围内,弥补了因接连不断的灾难而遭受的其他损失后,他们终于也开始关注自身,注意到议事堂的空虚以及聚集起来参与公共决策之人的稀少。
§23.22.3neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum adversae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent.
因为自从卢基乌斯·埃米利乌斯和盖乌斯·弗拉米尼乌斯担任监察官以来,元老院就一直没有进行过成员重选,而惨烈的战役以及五年来各自遭遇的意外,已经夺去了如此多议员的生命。
§23.22.4cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto tandem ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp.
在卡西利努姆失陷、独裁官终于出发前往军队之后,大法官马尔库斯·埃米利乌斯应全体成员的要求,就此事向元老院作了报告。
Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem etiam civium, ex quibus in patres legerentur,
此时,斯普里乌斯·卡尔维利乌斯发表了长篇演说,不仅哀叹议员的匮乏,还哀叹可供选入元老院的公民人数之少。
§23.22.5conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit, ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque ei in demortuorum locum in senatum legerentur.
他表示,为了填补元老院的空缺,并使拉丁同盟与罗马人民更紧密地结合在一起,他极力建议,应当向拉丁人各个城邦中、由罗马议员们认可的各两名议员授予公民权,并将他们选入元老院以接替已故者。
§23.22.6eam sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt;
议员们听到这个提议时,其愤怒之情绝不亚于当年听到拉丁人自身的要求。
§23.22.7et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret, ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia vidisset, eum sua manu se inter fecturum,
整个议事堂里充满了愤慨的嘈杂声,特别是提图斯·马恩利乌斯宣称,如今依然有那个家族的后裔活着,当年在卡皮托利乌姆,曾有一位执政官威胁说,他要在议事堂里亲手杀死他所见到的任何拉丁人。
§23.22.8Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit, quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum, quod insuper sollicitaret eos.
昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯表示,在同盟者的心态如此动摇、忠诚未定之际,抛出这样一个会进一步干扰他们的议题,是元老院在最不合时宜的时候提及任何事情。
§23.22.9eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium extinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro indicto habendum esse.
那位男子的鲁莽言论必须通过所有人的沉默来予以消除;如果议事堂里曾有过任何需要保持沉默的机密或神圣之物,那么最应该将此事加以遮掩、隐瞒、遗忘,并视作从未说过。
§23.22.10ita eius rei oppressa mentio est.
就这样,关于此事的讨论被平息了。
dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis, qui viverent, censoriis esset, creari placuit, qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.
元老院决定任命一位曾担任过监察官、且在世的监察官级别人员中最年长者为独裁官,以重新登记元老院成员;并命令召回执政官盖乌斯·特伦蒂乌斯来指派独裁官。
§23.22.11qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.
特伦蒂乌斯在阿普利亚留守了守备队后,通过强行军返回罗马。 在紧接而来的夜晚,他按照惯例,根据元老院的决议,指派马尔库斯·法比乌斯·布特奥为独裁官,任期六个月,且不设骑兵长官。