§22.49.1parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, §22.49.2tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem ad regendum equum vires deficiebant.
在战场的另一侧,执政官保卢斯尽管在战斗一刚开始就因投石器而受了重伤,但仍然多次率领密集的士兵迎战汉尼拔,并在数处重整了战局,由罗马骑兵护卫着他,不过最后他们放弃了马匹,因为执政官已经无力控马。
§22.49.3tum nuntianti cuidam, iussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt “quam mallem, vinctos mihi traderet.
当时,有人报告说执政官已命令骑兵下马,据说汉尼拔曾说:“我倒宁愿他把他们绑好交给我。
” equitum pedestre proelium, §22.49.4quale iam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant.
”骑兵的步战随后展开,在敌人胜利已毫无疑问的情况下,战斗正是如此,因为战败者宁愿死在原地也不愿逃跑,而战胜者因那些拖延他们胜利的人而感到愤怒,大肆屠杀那些他们无法击退的人。
§22.49.5pepulerunt tamen iam paucos superantis et labore ac vulneribus fessos.
然而,他们最终还是击退了少数幸存、且因劳累和伤痛而疲惫不堪的人。
inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant.
随后所有人四散奔逃,能骑马的人纷纷找回战马来逃跑。
§22.49.6Cn. Lentulus tribunus militum cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, §22.49.7“L. Aemili,” inquit “quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.
军兵种副官格奈乌斯·伦图卢斯骑马经过时,看到执政官血流满面地坐在一块石头上,便说:“卢修斯·埃米利ウス,神明理应眷顾的、对今日惨败唯一无辜的人,请接受这匹马吧,趁你还有些力气,而我也能作为同伴带你走并保护你。
§22.49.8ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.
不要因为一个执政官的死,而让这场灾难性的战斗变得更加悲惨;即使没有这件事,眼泪和悲伤也已经足够了。
” ad ea consul: §22.49.9“tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas.
” 对此执政官回答道: “格奈乌斯·科尔内利乌斯,愿你的美德得到回报;但你要小心,不要在无益的同情中浪费了从敌人手中逃脱的宝贵而短暂的时间。
§22.49.10abi, nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant ac, priusquam victor hostis advenit, praesidiis firment; priuatim Q. Fabio, L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori.
走吧,向元老院公开宣告,让他们加固罗马城,并在胜利的敌人到来之前用守军巩固它;私下里告诉昆图斯·法比乌斯,卢修斯·埃米利乌斯始终铭记他的教诲,至今活着并现在死去。
§22.49.11me in hac strage militum meorum patere expirare, ne aut reus iterum e consulatue sim aut accusator collegae existam, ut alieno crilatu sim aut accusator collegae existam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam. ”
容许我在我的士兵的这场屠杀中死去,免得我卸任执政官后再次被告上法庭,或者以指控同僚的身份出现,借他人的罪名来保护我自己的清白。
§22.49.12haec eos agentis prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere; consulem ignorantes, quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus.
” 当他们谈论这些事时,先是一群逃跑的公民,接着是敌人压了上来;他们不知道那是执政官,用投掷武器将他埋葬,而伦图卢斯则在混乱中被战马带走。
tum undique effuse fugiunt.
随后人们向四面八方溃散。
§22.49.13septem milia hominum in minora castra decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas; — perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi sunt.
七千人逃入较小的营地,一万人逃入较大的营地,大约两千人逃入了坎尼村本身;但由于没有防御工事保护该村,他们立刻被卡尔塔洛及其骑兵包围。
§22.49.14consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Uenusiam perfugit.
另一位执政官,不知是偶然还是出于意图,没有加入任何逃亡者的队伍,仅率约五十名骑兵逃往维努西亚。
§22.49.15quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites et tantadem prope civium sociorumque pars caesi dicuntur; in his ambo consulum quaestores, §22.49.16L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii — inter eos Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot annis ante consul fuerat — §22.49.17, octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent, unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent.
据称有四万五千五百名步兵、二千七百名骑兵以及几乎同等数量的公民和同盟军被杀;其中包括两位执政官的财务官,卢修斯·阿蒂利乌斯和卢修斯·富里乌斯·比巴库卢斯,以及二十九名军兵种副官,还有一些曾任执政官、法务官和市政官的人——其中包括前一年担任骑兵长官、数年前任执政官的格奈乌斯·塞尔维利乌斯·杰米努斯和马尔库斯·米努基乌斯—— 此外还有八十名元老院议员,或曾担任过有资格被选入元老院的官职的人,他们都是自愿作为普通士兵加入军团的。
§22.49.18capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.
据说在那场战斗中,有三千名步兵和一千五百名骑兵被俘。