§21.62.1Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt,
ローマおよび都市の周辺で、その冬、多くの不吉な前兆が起こったか、あるいは、心が一度宗教的畏怖に動かされると起こりがちであるように、多くのことが報告され、無批判に信じられた。
§21.62.2in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse,
それらの不吉な兆候の中には、生後六か月の自由市民の幼児が野菜市場で「凱旋!
§21.62.3et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, §21.62.4et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hastam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinari consedisse, §21.62.5et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse.
」と叫んだこと、また、牛市場で牛が自ら三階まで登り、住人たちの騒ぎに驚いてそこから身を投げたこと、また、天から船のような姿が輝き現れたこと、野菜市場にある希望の神殿が雷撃を受けたこと、ラヌウィウムで槍が自ら動いたこと、カラスがユノの神殿へ舞い降りて聖なる褥そのものの上に留まったこと、また、アミテルヌムの領地内の多くの場所で、白い衣をまとった人間の姿をした者たちが遠くに見え、誰とも交わらなかったこと、ピケヌムで石の雨が降ったこと、カエレで神託の木札が縮んだこと、ガリアで狼が番兵の剣を鞘から奪い去ったことなどがあった。
§21.62.6ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi;
その他の前兆に対しては、十人官たちが書を調べるよう命じられた。
quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et subinde allis procurandis prope tota civitas operata fuit.
一方、ピケヌムで石の雨が降ったことに対しては、九日間の祭礼が布告され、それに続いて他のお祓いを行うために、ほぼ全市民が奉仕した。
§21.62.7iam primum omnium urbs lustrata est hostiaeque maiores quibus editum est diis caesae,
まず何よりも最初に都市が清められ、定められた神々に対して、成獣の犠牲獣が屠られた。
§21.62.8et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum et supplicatio Fortunae in Algido;
また、金四十ポンド相当の贈り物がラヌウィウムのユノのもとへ運ばれ、既婚婦人たちはアウェンティヌスの丘でユノに青銅の像を奉納し、木札が縮んでいたカエレでは神々の饗宴が命じられ、アルギドゥス山ではフォルトゥナへの祈願が行われた。
§21.62.9Romae quoque et lectisternium Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque,
ローマでもまた、青春の女神ユウェンタスへの神々の饗宴と、ヘルクレスの神殿における名指しでの祈願、次いで全市民に対して、すべての聖なる褥の周りでの祈願が布告され、守護神に対して五頭の成獣の犠牲が屠られた。
§21.62.10et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu.
そして、法務官ガイウス・アティリウス・セッラヌスは、もし十年間、国家が同じ状態にとどまるならば、という条件で、誓願を立てるよう命じられた。
§21.62.11haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.
これらのお祓いと、シビュラの書に基づいて立てられた誓願は、大いに人々の心から宗教的恐怖を取り除いた。