§21.60.1dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus §21.60.2cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumvectus Emporias adpulisset classem, exposito ibi exercitu §21.60.3orsus a Lacetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus partim novis instituendis Romanae dicionis fecit.
在意大利进行这些事情的同时,格奈乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿率领舰队和军队被派往西班牙,当他从罗讷河口出发,绕过比利牛斯山脉,将舰队驶抵恩波里亚埃,并在该地上陆了军队之后,他从拉凯塔尼人开始,直到埃布罗河的整个海岸地区,部分通过重申同盟,部分通过建立新同盟,置于罗马的统治之下。
§21.60.4inde conciliata clementiae iustitiaeque fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parta est, validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt.
由此,他所获得的宽仁与正义的声誉,不仅在沿海诸民族中产生作用,而且在内陆和山地那些更为凶悍的部落中也起到了效果;在他们中间不仅达成了和平,甚至结成了军事同盟,并从他们之中征募了几个强有力的辅助军步兵大队。
§21.60.5Hannonis cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium.
埃布罗河这一侧的省份属于汉诺;汉尼拔曾留他防守该地区。
itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit.
因此,汉诺认为在一切都倒向敌方之前必须前去迎战,便在敌人看得见的地方驻扎营地,并将军队带上了战场。
§21.60.6nec Romano differendum certamen visum quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere.
罗马人也认为不应拖延交战,因为他知道自己必须与汉诺和哈斯德鲁巴交战,并且他宁愿分别对付单个人,也不愿同时与两个人作战。
§21.60.7nec magni certaminis ea dimicatio fuit.
那场交战并不是一次重大的苦战。
sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur.
敌军被杀六千人,连同营地的守备队在内有二千人被俘;因为营地也被攻陷,将领本人和若干首领一起被俘,而且靠近营地的城镇基希斯也被攻占。
§21.60.8ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica, ac vilium mancipiorum; §21.60.9castra militem ditavere non eius modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.
不过,该城镇的战利品是一些价值微不足道的物品,野蛮人的家具和廉价的奴隶;但营地却让士兵们大发横财,这不仅是因为那支被打败的军队,也是因为与汉尼拔一起在意大利作战的那支军队,他们为了不让随身携带的行李过于沉重,几乎把所有贵重物品都留在了比利牛斯山脉的这一侧。