Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.5.1-21.5.17

汉尼拔征服周边部族与塔古斯河战役

第 536 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔旨在对萨贡托发动战争,首先征服其周边部落以制造借口。在从征讨瓦卡埃人的归途中,他在塔古斯河遭到卡佩塔尼人等联军的伏击,但利用河流地形巧妙克敌,取得了大胜,使得埃布罗河以南几乎所有领土都归于迦太基统治。

§21.5.1ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, §21.5.2nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit.
然而,自他被宣布为总司令的那天起,就仿佛意大利已被指定为他的行省,与罗马的战争已被委托给他一样,他认为不容有任何拖延,免得像他的父亲哈米尔卡以及后来的哈斯德鲁巴那样,某种意外也会在自己犹豫不决时突然袭击他,于是他决定向萨贡托人发动战争。
§21.5.3quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines — ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat — induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellum videri posset.
因为攻击他们无疑会动用罗马的武力,所以他首先将军队带入了奥尔卡德斯人的领土——该部落位于埃布罗河以东,与其说是在迦太基人的统治下,不如说是在他们的势力范围之内——以便让自己显得不是主动攻击萨贡托人,而是通过征服并联合邻近部落这一系列事件,被动地被卷入这场战争。
§21.5.4Cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae minores civitates stipendio inposito imperium accepere.
他攻占并洗劫了该部落的首府、富庶的城市卡尔塔拉;较小的城邦因恐惧而屈服,并在被课以贡赋后接受了统治。
victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Novam in hiberna est deductus.
胜利且满载战利品的军队被带回新迦太基过冬。
§21.5.5ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccaeos promotum bellum.
在那里,他通过慷慨分配战利品并忠实地补发拖欠的军饷,使所有公民和盟友的心都紧紧地凝聚在自己身上;在初春时分,针对瓦卡埃人的战争便发动了。
Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captae.
他们的城市赫尔曼迪卡和阿尔博卡拉被武力夺取。
§21.5.6Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa.
阿尔博卡拉依靠居民的英勇和人数众多,坚守了很长时间。
§21.5.7ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, §21.5.8cum se iunxissent, concitant Carpetanos, adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere.
自赫尔曼迪卡逃亡的人,与前一年夏天被征服的奥尔卡德斯部落的流亡者会合之后,他们煽动起卡佩塔尼人,并在离塔古斯河不远的地方袭击了从瓦卡埃人领地归来的汉尼拔,使他那因战利品而显得沉重的行军队列陷入了混乱。
§21.5.9Hannibal proelio abstinuit, castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit.
汉尼拔避免了交战,在河岸上安营扎寨;当敌人一方出现最初的平静和寂静时,他通过浅滩渡过了河流,并延伸了防墙,以便给敌人留出渡河的空间,决定趁他们渡河时发起进攻。
§21.5.10equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur inpeditum agmen; in ripa elephantos — quadraginta autem erant — disponit.
他命令骑兵,一旦看到敌人进入水中,就袭击他们行动受阻的队伍;在河岸上,他部署了战象——总共有四十头。
§21.5.11Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, invicta acies, si aequo dimicaretur campo.
卡佩塔尼人加上奥尔卡德斯人和瓦卡埃人的附属军力,共有十万人之众;如果是在平坦的平原上交战,这将是一支战无不胜的军队。
§21.5.12itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt.
因此,他们本性凶悍,又凭仗人多,且相信敌人是因为恐惧而退却,认为唯有中间隔着的河流在拖延胜利,于是他们齐声大喊,在无人指挥的情况下,从各自最近的地方纷纷冲入河中。
§21.5.13at ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen inmissa, §21.5.14medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret.
然而,从对岸,庞大的骑兵部队被投入了河中,在河道中央展开了一场绝非势均力敌的交锋;因为在那里,立足不稳、几乎不敢信任浅滩的步兵,甚至可能被一个赤手空拳、肆意驱马的骑手撞倒,而骑兵则身体和武器都行动自由,其战马即使在漩涡中央也十分平稳,不论是近战还是远攻都能自如应对。
§21.5.15pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostis ab elephantis obtriti sunt.
很大一部分人被河水吞噬;有些人被湍急的河水冲向敌方,被战象踩死。
§21.5.16postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.
至于最后尾那些退回己方河岸较为安全的人,正当他们从各种恐慌中聚集到一起,还没来得及从如此巨大的惊骇中恢复神智时,汉尼拔便以方阵渡过河去,将他们从河岸上击退。 在践踏了他们的田地之后,他在几天之内也接受了卡佩塔尼人的投降。
§21.5.17et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.
至此,除萨贡托人之外,埃布罗河以东的所有地方都已属于迦太基人。

词汇与语法注释

  1. 21.5.2cunctantem — 现在分词 cunctantem 与宾格代词 se(指代汉尼拔自己)一致,并与前面的 'ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem' 进行对比。表示“像他的父亲以及后来的哈斯德鲁巴那样,让处于犹豫之中的自己(被某种意外击倒)”。se cunctantem 是 opprimeret 的直接宾语。
  2. 21.5.3quibus oppugnandis — 动形容词(gerundive)结构,采用夺格(或与格),关系代词 quibus 指代前文的 Saguntinis。意为“通过攻击他们”或“对于攻击他们”,与后面的 quia 从句一起解释了主句行动的原因。
  3. 21.5.11invicta acies, si aequo dimicaretur campo — 使用虚拟式未完成过去时无人称被动语态 'dimicaretur' 的虚拟条件从句。主句的 invicta acies 作为条件句的相应主句(省略了 fuisset)。这构成了一个反事实条件句:“如果是在平坦的平原上交战,那将是一支无敌的军队”。
  4. 21.5.12id morari victoriam rati, quod interesset amnis — rati 是动词 reor(认为)的完成分词,引导宾格加不定式结构(id morari victoriam)。代词 id 作为先行词,其具体内容由名词性从句 'quod interesset amnis'(即“河流横亘在中间”)作同位语进行解释。interesset 使用虚拟式,反映了敌人主观的想法(“因为他们认为河流阻碍了胜利”)。
  5. 21.5.14concursum — 不及物动词 concurro 的完成分词中性单数形式,省略了助动词 est,构成无人称被动语态。在拉丁语中,不及物动词的被动语态用于强调动作本身(“发生了冲突”或“展开了激战”),而不具体指出行为的主体。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.5.1-21.5.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.5.1-21.5.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。