Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.47.1-21.47.8

罗马军撤往普拉肯提亚与汉尼拔强渡波河

第 578 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在提基努斯河战败后,罗马军队撤退至普拉肯提亚,汉尼拔渡过波河进行追击,李维在此考证了不同历史学家关于汉尼拔渡河方式的不同记载。

§21.47.1hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentis, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse.
这是与汉尼拔的第一场战斗;由此显而易见,迦太基人在骑兵方面更为优胜,因此像波河与阿尔卑斯山脉之间的那些开阔平原,并不适合罗马人进行战争。
§21.47.2itaque proxima nocte iussis militibus vasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret.
因此,在次日夜里,命令士兵们在静默中收拾行装,军队从提基努斯河开拔,急行军前往波河,以便在用来连接河流的舟桥尚未拆除时,能够无混乱且不受敌人追击地渡过军队。
§21.47.3prius Placentiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit.
他们到达普拉肯提亚的时间,早于汉尼拔充分得知他们已从提基努斯河出发的时间;然而,汉尼拔还是在波河的这一侧岸边俘获了大约六百名因行动迟缓而正在拆卸舟桥的滞留者。
transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente.
由于桥的两端已被拆除,整个舟桥正顺流漂下,他无法通过该桥。
Coelius auctor est Magonem cum equitatu §21.47.4et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis.
科埃利乌斯断言,马戈率领骑兵和西班牙步兵立即泅渡过河,而汉尼拔本人则通过波河上游的浅滩运送军队,并将大象排成一列迎向激流,以抵挡河水的冲击。
ea peritis amnis eius vix fidem fecerint; §21.47.5nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnis inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci posset.
这些说法对于熟悉那条河流的人来说,几乎难以置信;因为即使膨胀的皮袋已经运送了所有的西班牙人过河,骑兵们在武器和马匹完好无损的情况下战胜如此强大的河水力量也是不合常理的,而且为了寻找能让携带沉重辎重的军队渡过的波河浅滩,必须进行数日的绕道。
§21.47.6potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites et Hispanorum expeditos praemissos.
在我看来,那些记载在两天内好不容易才找到一处可以用舟桥连接河流之地点的人,是更为可靠的作家;他们记载,骑兵和西班牙轻装兵与马戈一起,从该处被预先派遣过去。
§21.47.7dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.
当汉尼拔因在河流附近听取高卢人的使节而耽搁,正在运送较重装的步兵主力时,与此同时,马戈和骑兵们从渡河地点出发,经过一天的行程,向普拉肯提亚的敌人急行军。
§21.47.8Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit et postero die in conspectu hostium acie derecta potestatem pugnae fecit.
几天后,汉尼拔在距离普拉肯提亚六英里处修筑了营垒,并在次日在敌人目视所及之处列阵,提供了交战的机会。

词汇与语法注释

  1. 21.47.3prius ... quam — 连词 priusquam(在……之前)被拆开(割裂现象),prius 位于主句(与 pervenere 连用),quam 引导从句(与 sciret 连用)。
  2. 21.47.3ad sescentos moratorum — 此处的 ad 不是支配宾格的前置词,而是意为“大约”的副词。sescentos 是 cepit 的直接宾格宾语,moratorum 是复数属格,作部分属格使用(“滞留者中的”)。
  3. 21.47.4fecerint — 虚拟语气完成时第三人称复数。此处用作潜在虚拟语气(potential subjunctive),表示委婉的断言或推测(“几乎难以令人相信”)。
  4. 21.47.5ut iam ... travexerint — 连词 ut 在此用于让步从句(“即使,哪怕”),接虚拟语气完成时 travexerint。与 iam 连用,引导一个假设性的让步。
  5. 21.47.6ea — 指示代名词的单数阴性夺格,修饰省略的阴性名词(如 via “道路”或 parte “方向”),用作表示路径的副词性表达(“经由该处”或“由此”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.47.1-21.47.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.47.1-21.47.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。