§21.35.1postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus.
\n第二天,由于野蛮人已不再那么积极地进行袭扰,部队得以汇合,山隘虽然不是毫无损失地被克服了,但家畜的损失还要大于人员的伤亡。
§21.35.2inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent.
\n\n从那里开始,山民人数减少了,他们的袭扰更像是强盗行径而非正规战争,时而袭击前锋,时而袭击队尾,这完全取决于地形是否提供了便利,或者前进及落后者是否制造了某种机会。
§21.35.3elephanti sicut per artas praecipitesque vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant.
\n\n虽然战象在狭窄险峭的道路上行进造成了极大的延误,但无论它们行经何处,都使队伍免受敌人的骚扰,因为不习惯接触它们的敌人害怕走得太近。
§21.35.4nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initae valles a coniectantibus iter faciebant.
\n\n在第九天,他们到达了阿尔卑斯山顶。 一路上,他们大多穿过无路可通的荒野和弯路,这些弯路要么是由于向导的欺骗造成的,要么是在不信任向导时,由那些凭空推测路线的人盲目走入山谷所造成的。
§21.35.5biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere.
\n\n他们在山顶扎营驻留了两天,让因劳累和战斗而疲惫不堪的士兵们得到了休息;一些在岩石间滑落的家畜,也通过顺着队伍的足迹找到了营地。
§21.35.6fessis taedio tot malorum nivis etiam casus occidente iam sidere Vergiliarum ingentem terrorem adiecit.
\n\n对于那些已经因饱受诸多苦难而疲惫厌倦的人来说,此时适逢昴宿星团即将西沉的季节,一场降雪更是增添了极大的恐慌。
§21.35.7per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, §21.35.8praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos, §21.35.9moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros.
\n\n黎明时分,军旗动身出发,队伍在完全被雪覆盖的道路上缓慢而艰难地前行,每个人的脸上都显露出倦怠和绝望,\n\n这时汉尼拔走到军旗前面,命令士兵们在某个视野开阔的高地上停下,向他们指明意大利以及阿尔卑斯山脚下波河平原的辽阔景象,\n\n并对他们说,他们此刻不仅是在跨越意大利的屏障,也是在跨越罗马城本身的城墙;接下来的路程将是平坦且下坡的;只需一两次战斗,他们就能将意大利的卫城和首都掌握在自己的手中与权力之下。
§21.35.10procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus.
\n\n队伍随后开始前进,此时连敌人也除了偶尔乘机进行小偷小摸之外,不再企图进行任何攻击。
§21.35.11ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita adrectiora sunt, difficilius fuit.
\n\n然而,下山的路比上山时要艰难得多,因为阿尔卑斯山通往意大利的一侧大多虽然距离较短,却也更为陡峭。
omnis enim ferme via praeceps, angusta, §21.35.12lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec, qui paulum titubassent, haerere adfixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.
几乎整条道路都十分险峻、狭窄、\n\n而且湿滑,以至于他们既无法稳住身体不致滑倒,那些稍微失足的人也无法在原地站稳,结果人们纷纷互相撞倒,家畜也砸在人的身上。