§21.25.1in Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, §21.25.2cum, perinde ac si Alpis iam transisset, Boi sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum iras, quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur.
在此期间,马赛的使者向罗马报告的,除了汉尼拔已经越过埃布罗河之外,没有更多消息,就在这时,仿佛汉尼拔已经越过了阿尔卑斯山一样,波伊人在煽动了英苏布雷人之后发动了叛乱,这与其说是由于对罗马人民的旧怨,不如说是由于他们对最近在波河附近的高卢土地上建立的皮亚琴察和克雷莫纳殖民地感到愤恨。
§21.25.3itaque armis repente arreptis in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius C. Servilius M. Annius.
因此,他们突然拿起武器,对那片土地发动袭击,制造了极大的恐慌和混乱,以至于不仅乡间的平民,连前来分配土地的罗马三名委员本人——即盖乌斯·鲁塔提乌斯、盖乌斯·塞尔维利乌斯和马尔库斯·安尼乌斯——也因不信任皮亚琴察的城墙而逃往穆蒂纳。
§21.25.4Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Servilioque M’. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem.
鲁塔提乌斯的名字是毫无疑问的;至于代替安尼乌斯和塞尔维利乌斯的人,某些年代记记载为马尼乌斯·阿基利乌斯和盖乌斯·赫伦尼乌斯,另一些年代记则记载为普布利乌斯·科尔内利乌斯·阿西纳和盖乌斯·帕皮里乌斯·马索。
§21.25.5id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros agrum metantis impetus sit factus.
这也是令人怀疑的:究竟是派往波伊人那里进行抗议的使者遭到了侵害,还是在三名委员测量土地时遭到了袭击。
§21.25.6Mutinae cum obsiderentur, et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, §21.25.7simulari coeptum de pace agi, evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius modo gentium sed violata etiam, quae data in id tempus erat, fide conprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros.
当他们在穆蒂纳被围困时,那个对于攻城技术十分生疏、同时对军事土木作业极其懒惰的部族,在一言不发的完好城墙前无所事事地围困着,于是高卢人开始假装进行和平谈判,而被高卢首领们召集去会谈的使者们,不仅违反了万民法,而且连当时所给予的信义保证也被破坏,遭到了逮捕。 高卢人声称,除非将他们的人质归还,否则绝不释放使者。
§21.25.8cum haec de legatis nuntiata essent, et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit.
当关于使者的这些消息传来、且穆蒂纳和守备队处于危险之中时,法官卢基乌斯·曼利乌斯怒火中烧,率领着一支队列松散的军队向穆蒂纳进发。
§21.25.9silvae tunc circa viam erant plerisque incultis.
当时道路周围由于大部分土地未开垦而覆盖着森林。
ibi inexplorato profectus in insidias praecipitatur multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit.
他在那里未作侦察便向前推进,结果坠入伏击圈,在己方遭受惨重伤亡后,才艰难地突围到开阔的平原上。
§21.25.10ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat.
在那里,他们加固了营地。 由于高卢人失去了进攻营地的希望,士兵们的士气得以恢复,尽管据确凿记载已有大约五百人战死。
§21.25.11iter deinde de integro coeptum, nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; §21.25.12ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere.
随后行军重新开始,只要军队在开阔地带行进,敌人就没有出现;但当他们再次进入森林时,敌人袭击了后卫,在全体士兵极大的惊恐和慌乱之中,杀死了七百名士兵,夺走了六面军旗。
§21.25.13finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut e saltu invio atque impedito evasere.
当他们从那条无路可通、阻碍重重的林地突围出来时,高卢人的恐吓和罗马人的恐惧都宣告结束。
inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere.
从那里开始,罗马人在开阔的地带轻松地保护着队伍,急行军前往波河附近的坦内图姆村。
§21.25.14ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
在那里,他们依靠临时的防御工事、河流运输的补给,以及布里克西亚高卢人的协助,抵御着日益增多的敌军。