Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.18.1-21.18.14

迦太基的交涉与罗马的正式宣战

第 549 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马使节在迦太基提出宣战条件,而迦太基代表则通过指出条约中的漏洞予以反驳。最终,罗马使节让其在战争与和平之间做出选择,迦太基方面接受了战争,双方均表达了战斗的决心。

§21.18.1his ita conparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu Q. Fabium M. Livium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, §21.18.2et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum.
如此准备就绪之后,为了在战争前履行所有应有的程序,他们向阿非利加派出了年长的使节,即昆图斯·费比乌斯、马尔库斯·利维乌斯、卢基乌斯·埃米利乌斯、盖乌斯·利奇尼乌斯、昆图斯·贝比乌斯,以询问迦太基人,汉尼拔是否是根据国家决定围攻萨贡托的,并且,如果他们承认并辩护这是根据国家决定而为——这正是他们看起来将会做的——便向迦太基人民宣战。
§21.18.3Romani postquam Carthaginem venerunt cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: §21.18.4“praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est, re asperior.
罗马人到达迦太基后,当元老院给予接见,且昆图斯·费比乌斯除了被授权的那一件事情之外没有多问任何话时,迦太基人中有一人说道: “罗马人啊,你们之前的使团是仓促粗暴的,当时你们要求交出汉尼拔,仿佛他是凭个人的决定围攻萨贡托;然而这次使团到目前为止在言辞上较为温和,在实质上却更为严酷。
tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; §21.18.5nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur.
因为那时汉尼拔既被控告,又被要求交出;现在,你们既从我们这里逼取罪行的承认,又如同对已认罪者一般,立即要求赔偿。
§21.18.6ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam, sed utrum iure an iniuria.
但我认为,不应当去查问萨贡托是根据个人决定还是国家决定被围攻的,而应当查问是合乎正义还是不合乎正义。
§21.18.7nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus fieri.
因为我们自己的公民究竟是凭我们的意愿还是他自己的意愿做了这件事,这是我们自己对公民的查问和惩处;与你们之间唯一的争论在于,根据条约这是否被允许。
§21.18.8itaque quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum, in quo cum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis — necdum enim erant socii — cautum est.
因此,既然你们乐于区分将领们是根据国家决定还是自发地做事,那么我们与你们之间有一项由执政官盖乌斯·卢塔提乌斯缔结的条约,其中虽然对双方的同盟者都作了规定,但对萨贡托人却毫无规定——因为当时他们还不是同盟者。
§21.18.9at enim eo foedere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur.
但你们会说,在与哈斯德鲁巴缔结的那项条约中,萨贡托人是被排除在外的。
adversus quod ego nihil dicturus sum, nisi quod a vobis didici.
对此我不想说什么,除了我从你们那里学到的东西之外。
§21.18.10vos enim quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque ex auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est.
因为对于执政官盖乌斯·卢塔提乌斯最初与我们缔结的条约,由于它既无长老院的授权也无人民的命令,你们便否认自己受其约束;因此,另一项条约由国家决定重新缔结。
§21.18.11si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare potuit.
如果你们的条约除非根据你们的授权或命令缔结否则便不能约束你们,那么哈斯德鲁巴在我们在不知情的情况下缔结的条约,同样也不能约束我们。
§21.18.12proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando pariat. ”
既然如此,不要再提起萨贡托和埃布罗河,让你们的心灵终于产下它长期以来所怀胎的东西吧。
§21.18.13tum Romanus sinu ex toga facto “Hic” inquit “vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite.
” 此时,罗马人把托加袍折成一个兜,说道:“在这里,我们给你们带来了战争与和平:你们中意哪一个,就拿去吧。
” sub hanc vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est.
”话音刚落,对方同样悍然大喊道,让他爱给哪一个就给哪一个。
§21.18.14et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset accipere se omnes responderunt et, quibus acciperent animis, isdem se gesturos.
当他再次抖开衣兜并说他给予战争时,所有人回答说他们接受战争,并且将以他们接受战争时同样的斗志来打这场战争。

词汇与语法注释

  1. 21.18.1publicone consilio — 附在 `publico consilio` 上的词尾 `-ne` 引导一个间接疑问句。这本应是一个双重间接疑问句(如 `publicone... an privato...`),但此处省略了后半部分。
  2. 21.18.2et, si ... faterentur ... ut indicerent ... — `ut indicerent` 引导的目的从句取决于前文的 `mittunt` (21.18.1),表示派遣使节的第二个目的。它通过 `et` 与动形容词短语 `ad percunctandos` 构成协调关系。
  3. 21.18.3tum ex Carthaginiensibus unus — 省略了主句动词(如 `inquit` 或 `locutus est`)的省略结构,以此增强叙事的戏剧性效果。
  4. 21.18.4cum ... deposcebatis — 连词 `cum` 连用直陈式未完成过去时(`deposcebatis`),用于界定过去发生动作的具体时间点(时间性 cum 自动句)。
  5. 21.18.6censeam — 运用现在时虚拟语气,表示一种温和的断言或主张,“我认为/我会觉得”(潜在虚拟语气)。
  6. 21.18.9at enim — 用于引入对方假设性反驳(“但是,你们会说”)的修辞性惯用表达。
  7. 21.18.10quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit — 关系代词 `quod` 的先行词 `foedus` 被吸引到了关系从句内部,而在主句中则通过代词 `eo`(`negastis vos eo teneri`)来承接。
  8. 21.18.13daret utrum vellet — 间接命令(或间接引语中的独立命令从句),直接引语中的命令(`da utrum vis`)由于受到历史时态主句动词(`succlamatum est`)的影响而变为了未完成过去时虚拟语气。
  9. 21.18.14quibus acciperent animis, isdem se gesturos — 在短语 `quibus acciperent animis, isdem se gesturos` 中,名词 `animis` 被吸引到关系从句中,与主句中的 `isdem` 相一致。`gesturos`(省略了 `esse`)是 `gerere`(源自 `bellum gerere`,进行战争)的将来主动不定式,语义上需补出 `bellum` 作为宾语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.18.1-21.18.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.18.1-21.18.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。