§21.16.1sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est;
大约在同一时间,从迦太基返回的使者向罗马报告一切都处于敌对状态,同时,萨贡图姆毁灭的消息也传来了。
§21.16.2tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: §21.16.3nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum nec rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem.
与此同时,对无辜被灭绝的同盟者的同情、未能提供援助的羞耻、对迦太基人的愤怒,以及对国家存亡的恐惧,这般巨大的悲伤袭卷了元老院议员们——仿佛敌人已经到了城门前——以至于他们同时受到如此多情绪的扰乱,以至于他们与其说是在商议对策,不如说是在惊慌失措:因为他们认为,自己从未与如此凶猛且好战的敌人交手过,而罗马国家也从未如此怠惰和不习战争。
Sardos Corsosque §21.16.4et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum; §21.16.5Poenum hostem veteranum trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes, semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis Hiberum transire, §21.16.6trahere secum tot excitos Hispanorum populous, conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes: cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.
他们想道,萨丁尼亚人和科西嘉人,以及希斯特里亚人和伊利里亚人,与其说是锻炼了罗马的武力,不如说只是进行了挑衅,而与高卢人的交战,与其说是进行战争,不如说更像是骚乱;相反,迦太基的敌人是在西班牙各部族中经历了二十三年最艰苦军旅生活的百战老兵,他们始终是胜利者,习惯于最精悍的将领,刚刚摧毁了一座最富庶的城市,正跨过埃布罗河,随身带领着如此多被动员起来的西班牙各部族,并且即将煽动总是渴望战争的高卢各部族:一场与全世界的战争即将在意大利境内、在罗马的城墙前展开。