§2.60.1contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est.
与此相反,在埃奎人那里,执政官与士兵之间在温和与恩惠上展开了竞争。
et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae, quo is magis gauderet ingenio suo, effecerat.
昆克蒂乌斯不仅天性更加温和,而且同僚那令人不幸的残暴,也使得他更加满意于自己的天性。
§2.60.2huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta praeda.
面对将领与军队之间如此巨大的和谐,埃奎人不敢前去迎战,只得任由四处掠夺的敌人游荡在田野中;在以前的任何战争中,都不曾从那里带走过范围更广的战利品。
§2.60.3ea omnis militi data est.
这些战利品全部赐给了士兵。
addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi.
此外还加上了赞扬,士兵们的心灵对此的喜爱绝不亚于对奖赏。
cum duci tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus redit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu memorans.
由于将领,也由于将领的缘故,军队对贵族(帕特里基)也变得更加温和地归来,他们口中念道:元老院赐予了他们一位父亲,却赐予了另一支军队一位主人。
§2.60.4Varia fortuna belli atroci discordia domi forisque annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior victoria suscepti certaminis quam usu; §2.60.5plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est patribus ex concilio submovendis, quam virium aut plebi additum est aut demptum patribus.
在战争命运起伏、国内外剧烈不和之中结束的这一年,因部族大会而显得尤为瞩目,这一事件在开始的抗争胜利上,比在实际的应用中意义更为重大;因为,由于将贵族从会议中排除,部族大会自身所失去的尊严,要远多于平民所获得的、或贵族所失去的实际权力。