§1.pr.1facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio nec,
都の創建からローマ人民の歴史を私が書き尽くしたとしたら、苦労の甲斐があることになるかどうか、私は十分には知らないし、たとえ知っているとしても、あえて言おうとは思わない。
§1.pr.2si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt.
なぜなら、これが古くからあると同時に人口に膾炙した事柄であることは私にも見えているし、常に新しい歴史家たちが、事実においてより確実な何かをもたらすか、あるいは書く技術において洗練されていない古代を凌駕するだろうと信じているからである。
utcumque erit, §1.pr.3iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse;
いずれにせよ、世界の第一の民族の歴史を記憶にとどめるために、私自身もまた、力の限り尽力したことは喜びとなるであろう。
et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, consoler.
そして、これほど多くの歴史家の群れの中で私の名声が埋もれてしまうとしても、私の名を遮るであろう人々の高貴さと偉大さによって、私は自らを慰めよう。
§1.pr.4res est praeterea et inmensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua;
さらに、この事業は計り知れない労力を要するものである。 なにしろ七百年以上も遡って尋ねられ、微小な始まりから出発して、今や自らの偉大さゆえに苦しむほどに成長したのだから。
et legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt;
また、読者の大半にとっては、この新しい出来事へと急ぐあまり、最初の起源やそれに近い時代は喜びをあまりもたらさないだろうということを私は疑わない。 この新しい出来事においては、すでに久しく前から強大になりすぎた民族の力が自らを破滅させつつある。
§1.pr.5ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
これに対して私は、この労苦の報酬をも、私たちがこれほど多くの年にわたって目にしてきた悪しき光景から、少なくともこれら古の出来事を精神を尽くして追体験している間は、自分自身を遠ざけること、すなわち、書く者の心を、たとえ真実から逸らすことはないにしても、それでも不安にさせうるあらゆる憂いから全く自由になることに求めよう。
§1.pr.6quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
都が創建される前、あるいは創建されるべき時の前に、歴史の不朽の記録というよりはむしろ詩的な神話に適したものとして伝えられていること、それらを私は肯定も否定もするつもりはない。
§1.pr.7datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat;
古代には、人間的なものと神的なものを混交することによって、都市の始まりをより厳かなものにすることが許されている。
et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores: ea belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur.
そして、もし自らの起源を神聖なものとし、その創設者を神々に帰することが許されるべき民族がいるとすれば、ローマ人民にはまさにその戦争の栄光がある。 彼らが自分たちと自らの創建者の父を他ならぬマルスであると主張するとき、人類の諸民族は彼らの支配を甘受するのと同様に、この主張をも甘んじて受け入れるほどである。
§1.pr.8sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine:
しかし、これらやこれに類することは、どのように気づかれ、あるいは評価されようとも、私は大して重視するつもりはない。
§1.pr.9ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit;
これに対して、各人が以下の事柄に鋭く注意を向けてほしい。 どのような生活、どのような道徳があり、いかなる人々によって、いかなる術策によって、国内外で帝国が獲得され、拡大されたのかを。
labente deinde paulatim disciplina velut desidentis primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum est.
次いで、規律が少しずつ弛緩するにつれて、まず道徳が崩壊していくさまを心で追い、次にそれらがますます滑り落ち、やがて真っ逆さまに転落し始め、ついに私たちの悪徳もその治療法も耐えることのできない現代にまで至ったプロセスを。
§1.pr.10hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri: inde tibi tuaequae rei publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
歴史の認識において、特に健全で有益なのは、あらゆる先例の教訓が輝かしい記念碑の上に置かれているのを見つめることである。 そこから、あなた自身とあなたの国家のために、模倣すべきものを手に入れ、また、始まりも結末も忌まわしく、避けるべきものを手に入れるのだ。
§1.pr.11ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat;
しかし、引き受けた事業への愛が私を誤らせているのでなければ、これほど偉大で、これほど神聖で、これほど良い先例に富んだ国家はかつて存在しなかったし、これほど遅くに強欲と贅沢が侵入した市民社会も、これほど大きく、これほど長期にわたって貧困と節約が重んじられた場所もなかった。 物質的な富が少なければ少ないほど、それだけ欲望も少なかったのだ。
§1.pr.12nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
近年、富は強欲をもたらし、あふれる快楽は、贅沢と放縦を通じて、自らを滅ぼし、すべてのものを破滅させようとする欲望をもたらした。
sed querellae, ne tum quidem gratae futurae, cum forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint;
しかし、おそらく必要とされるときでさえ歓迎されないであろう不満は、少なくともこれほど偉大な事業を始める当初においては排除されるべきである。
§1.pr.13cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.
むしろ幸先の良い予兆と、神々や女神たちへの誓いと祈りをもって、もし詩人たちのように私たちにも習慣があるならば、より快く始めたいところである。 私たちの始めたこれほどの事業に、彼らが幸先の良い成功を与えてくれるようにと。