§1.51.1haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit.
阿里基亚人对罗马国王痛斥了这些话后,离开了集会。
quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis iniceret.
塔克文对这件事感到极为恼火,远甚于他外表所流露出的程度,于是立即密谋杀害图尔努斯,以便将他在国内压迫本国公民心灵的同样恐惧,灌输给拉丁人。
§1.51.2et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit.
由于无法凭职权公开处死图尔努斯,他通过罗织莫须有的罪名陷害了这位无辜者。
per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret.
他通过敌对派系的几个阿里基亚人,用黄金收买了图尔努斯的一名奴隶,让他暗中允许将大批剑运进他的旅舍。
§1.51.3ea cum multa nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam, ait saluti sibi atque illis fuisse.
这些事情在深夜完成后,塔克文在天亮前不久将拉丁人的首领召集到自己身边,仿佛因突发事件而惊慌失措,声称他昨天的延迟——仿佛是由于神明的某种眷顾所致——救了他和他们自己的命。
§1.51.4ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat.
他说,他被告知,图尔努斯正图谋杀害他和各城邦的首领,以便独自掌握对拉丁人的统治权。
adgressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit, quem maxime peteret.
图尔努斯本来打算在昨天的集会上发动袭击,但由于集会的召集者不在场而推迟了,而那正是他最想除掉的人。
§1.51.5inde illam absentis insectationem esse natam, quod morando spem destituerit.
对缺席的他的那番抨击正是由此而生,因为他的迟到落空了对方的期望。
non dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque venturus sit.
他不怀疑,如果汇报属实,一旦天亮人们来到集会,图尔努斯就会带着一帮同谋武装前来。
dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum convectum.
据说已有大量的剑被运到了他的住处。
§1.51.6id vanum necne sit, extemplo sciri posse.
这是否属实,可以立即见分晓。
rogare eos, ut inde secum ad Turnum veniant.
他请求他们从这里和他一起去图尔努斯那里。
suspectam fecit rem §1.51.7et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes potuisse.
使这件事显得可信的是:图尔努斯凶悍的性格、他昨天的演说,以及塔克文的迟到(因为由于这个原因,屠杀似乎得以推迟)。
eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen nisi gladiis deprehensis cetera vana existimaturi.
他们前去时,虽然心中倾向于相信,但仍然决定,除非搜出剑来,否则将把其余的一切视为虚妄。
§1.51.8ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; conprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur.
当到达那里时,守卫包围了从睡梦中被惊醒的图尔努斯;在逮捕了因对主人的爱戴而试图抵抗的奴隶,并从旅舍的各个角落拖出藏匿的剑之后,事情确实显得确凿无疑,图尔努斯被套上了锁链;拉丁人的集会随即在大乱中被召集起来。
§1.51.9ibi tam atrox invidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa, novo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.
在剑被摆放在中间后,现场激起了极其强烈的愤恨,以至于在未经审判的情况下,他被以一种新型的死刑方式,投入了费伦蒂娜泉水的源头,上面罩上竹笆并堆上石头,将其淹死。