Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.46.1-1.46.9

塞维乌斯王权的确立与塔克文夫妇的阴谋

第 47 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

塞维乌斯国王通过土地分配巩固了平民的支持,并被正式宣布为王,但图丽娅和塔克文的野心与不安举动给罗马王宫带来了悲剧的预兆。

§1.46.1Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen, quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso ausus est ferre ad populum, vellent iuberentne se regnare; tantoque consensu, quanto haud quisquam alius ante, rex est declaratus.
塞维乌斯虽然早已凭长期使用而毫无疑问地掌握了王权,然而,因为他偶尔听到年轻的塔克文传出话来,说他是未经人民许可而统治的,于是他首先通过将从敌人那里夺来的土地分给每个人以争取平民的好感,然后冒敢向人民提出,他们是否愿意并命令他统治;并以没有任何人曾获得过的如此巨大的共识,被宣布为王。
§1.46.2neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo eo inpensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
而这件事并没有减弱塔克文谋求王位的希望;相反,他更加急切,因为他察觉到,平民土地的事情是在违背元老们意愿的情况下进行的,他认为自己得到了一个在元老面前控告塞维乌斯并在元老院中壮大实力的机会,而且他自己也是一个心高气傲的年轻男子,在家里妻子图丽娅又在煽动他不安的心。
§1.46.3tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret.
因为罗马的王宫也提供了一个悲剧性罪行的先例,以便由于对国王的厌恶,自由能更早到来,而最后的一个王权,正是通过罪行而获得的。
hic L. Tarquinius — §1.46.4Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim — fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem.
这位卢修斯·塔克文—— 他是老塔克文国王的儿子还是孙子,并不十分清楚;然而,根据多数作者的说法,我倾向于认为他是儿子——曾有一个兄弟,阿伦斯·塔克文,一个性格温和的年轻男子。
§1.46.5his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae, regis filiae, nupserant, et ipsae longe dispares moribus.
如前所述,这两个人娶了两个图丽娅,即国王的女儿们,而她们本身的性格也大不相同。
forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur, fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique civitatis mores possent.
纯属偶然,两个残暴的性格没有在婚姻中结合在一起,我相信,这是由于罗马人民的命运,以便塞维乌斯的统治能够更长久,且城邦的道德得以确立。
§1.46.6angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum; spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia.
凶悍的图丽娅感到痛苦,因为在她丈夫身上,无论在野心还是在胆量方面都没有任何材料;她完全倾心于另一个塔克文,崇拜他,称他为真正的男子汉,且是流着王室血液的人;她轻视自己的姐姐,因为她虽然得到了丈夫,却由于女性的懦弱而毫无作为。
§1.46.7contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est.
正如通常发生的那样,相似性迅速将他们拉拢在一起:恶与恶最相契合;但一切混乱的开端是从一个女人开始的。
ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius viduam et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset.
她习惯了与他人的丈夫秘密交谈,在丈夫的兄弟面前毫不吝惜地用言语侮辱自己的丈夫,在自己的丈夫面前侮辱姐姐;并坚称,自己要是成为寡妇,他要是单身,也比与不相配的人结合要好,免得因他人的懦弱而使自己意志消沉。
§1.46.8si sibi eum, quo digna esset, dii dedissent virum, domi se prope diem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat.
如果神明赐给她那个她配得上的男子作为丈夫,她很快就会在家里看到王权,就像现在在父亲家里看到的那样。
celeriter adulescentem suae temeritatis implet.
她迅速让这个年轻人充满了她自己的鲁莽。
§1.46.9Lucius Tarquinius et Tullia minor, prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio quam adprobante.
卢修斯·塔克文和小图丽娅,在相继发生的死亡使空出的房屋准备迎接新婚姻之后,结为了夫妻,塞维乌斯对其与其说是赞同,不如说是不予禁止。

词汇与语法注释

  1. 1.46.1vellent iuberentne se regnare — 这是一个间接疑问句,对平民大会的官方提议公式“你们是否愿意并命令”(velitis iubeatis)为了配合主句的过去时态(ausus est)而变为虚拟式未完成过去时(vellent, iuberent)。
  2. 1.46.2adversa patrum voluntate — 独立夺格结构,意为“在元老们(patrum)的意愿相反的情况下”,表明土地分配是在违背元老院意愿的情况下进行的。
  3. 1.46.4ediderim — 潜在虚拟式(完成时),表示作者委婉的断言或意见:“我倾向于认为(他是儿子)”或“我愿意称他为”。
  4. 1.46.7elanguescendum aliena ignavia esset — 使用动形词(elanguescendum)的无人称被动周边共轭结构,表示必要性或不可避免性:“(由于他人的懦弱而)不得不意志消沉”。
  5. 1.46.8si sibi eum ... dii dedissent ... visuram fuisse — 间接引语中的过去反事实条件句。在直接引语中本应是虚拟式过去完成时的归结从句(vidissem,“我本已看见”),在引入传闻的主动词下变为了现在完成时主动不定式(visuram fuisse)。
  6. 1.46.9magis non prohibente Servio quam adprobante — 两个独立夺格结构“在塞维乌斯不予禁止的情况下(non prohibente Servio)”和“赞同的情况下(adprobante)”通过比较级(magis ... quam)进行对比。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.46.1-1.46.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.46.1-1.46.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。