§1.44.1censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio prima luce adessent.
财产普查完成后——由于一项针对未登记者的法律已经通过并伴有监禁和死亡的威胁,他加速了这一进程——他发布布告,要求所有罗马公民,无论是骑兵还是步兵,在黎明时分各按自己的百人队在战神广场集合。
§1.44.2ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit; idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
在那里,他用“公猪、公羊和公牛”的祭礼(禋祀)净化了整列的军队;这被称为“结祭”(lustrum conditum),因为这标志着普查的结束。
milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui arma ferre possent, eum numerum fuisse.
据说在此次结祭中登记了八万名公民;历史作家中最古老的费边·皮克托补充说,这一数字是能够拿起武器的人数。
§1.44.3ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est.
为了适应如此庞大的人口,城市似乎也需要扩大。
addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; inde deinceps auget Esquilias ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat.
他增加了两座山丘:奎里纳尔山和维米纳尔山;接着,他又扩大了埃斯奎林区,并亲自居住在那里,以使该地获得尊严。
§1.44.4aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert.
他用土垒、壕沟和城壁包围了城市;以此扩展了“神圣疆界”(pomerium)。
pomerium, verbi vim solam intuentes, postmoerium interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
那些仅看字面意思的人将“pomerium”解释为“城墙之后”(post-moerium);然而它更像是“城墙周围”(circa-moerium),即从前埃特鲁里亚人在建城时,在准备建造城墙的地方,通过鸟占并在周围确立一定界标后予以奉献的区域,以便在内侧不让建筑物与城墙相接(如今人们普遍将其连在一起),在外侧则留出一些不经人类耕作的纯净土地。
§1.44.5hoc spatium, quod neque habitari neque arari fas erat, non magis, quod post murum esset, quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur.
罗马人将这片既不能居住也不能耕作(因神法所不容)的空间称为“pomerium”,这不仅是因为它在城墙之后,也是因为城墙在它之后;而且在城市的扩展中,城墙向前延伸多少,这些奉献的界标也总是向前推进多少。