§1.24.1forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares.
偶然在当时的两个军队中,各有三胞胎兄弟,他们的年龄和力量都相差无几。
Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint.
众所周知,他们就是霍拉提乌斯兄弟和库里亚提乌斯兄弟,古代几乎没有其他事迹比这更著名了;然而在如此显赫的事迹中,关于名字的混淆依然存在,即霍拉提乌斯兄弟属于哪一方人民,库里亚提乌斯兄弟又属于哪一方。
auctores utroque trahunt; plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus.
历史撰写者们将他们拉向双方;然而我发现有更多的人称罗马人为霍拉提乌斯;我的心倾向于追随这些人。
§1.24.2cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit.
两位国王与三胞胎兄弟们商议,让他们各自为了自己的祖国用铁剑进行决斗:哪一方获得胜利,统治权就归于哪一方。
nihil recusatur; tempus et locus convenit.
无人拒绝;时间和地点都商定妥当。
§1.24.3priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuius populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.
在他们交战之前,罗马人与阿尔巴人之间达成了一项条约,条款如下:在那场决斗中,哪一方人民的公民获得胜利,那一方就将在安宁中统治另一方人民。
§1.24.4foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt.
不同的条约有不同的条款,但其余一切都以相同的方式进行。
tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est.
据我们所知,当时是以如下方式进行的,而且没有比这更古老的条约记忆了。
fetialis regem Tullum ita rogavit: “iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?” iubente rege “sagmina” inquit “te, rex, posco. ”
神圣使者向图路斯国王这样问道:“国王啊,你是否命令我与阿尔巴人民的立约代表缔结条约? ”在国王命令之后,他说:“国王啊,我向你请求圣草。
§1.24.5rex ait: “puram tollito.
” 国王说:“取干净的。
” fetialis ex arce graminis herbam puram attulit.
”神圣使者从城堡中带来了干净的草叶。
postea regem ita rogavit: “rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?” rex respondit: “quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio. ”
随后,他向国王这样问道:“国王啊,你是否任命我为罗马奎里特人民的王室使者,并承认我的器皿与同伴? ”国王回答说:“只要这对我及罗马奎里特人民没有危害,我便如此做。
§1.24.6fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit verbena caput capillosque tangens.
” 这位神圣使者是马尔库斯·瓦莱里乌斯;他用神圣植物触碰斯普里乌斯·弗西乌斯的头部和头发,立其为立约代表。
pater patratus ad ius iurandum patrandum id est sanciendum fit foedus multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit.
立约代表是为了履行誓言——即确认条约——而被设立的,他用许多话语来完成这一过程,由于这些话是在长篇的歌谣中吐露的,在此一列举并无必要。
§1.24.7legibus deinde recitatis “audi” inquit, “Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime, intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
随后,在条款朗读完之后,他说:“听着,尤皮特,听着,阿尔巴人民的立约代表,听着,阿尔巴人民:正如那些条款已公开地从头到尾由那些木板或蜡板朗读出来,毫无欺诈,并且今天在此处得到了最正确的理解一样,罗马人民绝不会首先违背这些条款。
§1.24.8si prior defexit publico consilio dolo malo, tum illo die, Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque. ”
如果罗马人因公共决策和恶意而首先违背,那么在那一天,狄埃斯皮特,请如此击打罗马人民,正像我今天在这里击打这头猪一样;而且你越有能力和力量,就越要重重地击打他们。
§1.24.9id ubi dixit, porcum saxo silice percussit.
” 说完这话,他用燧石击打了这头猪。
sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
同样,阿尔巴人也通过他们的独裁官和祭司们完成了他们自己的歌谣和誓言。