§2.2.146Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, §2.2.147narrares medicis: quod, quanto plura parasti, §2.2.148tanto plura cupis, nulline faterier audes?
如果哪怕再多的清水也无法止住你的口渴,你会去告诉医生:然而,你得到的越多,就越想得到更多,这件事你难道不敢向任何人坦白吗?
§2.2.149si volnus tibi monstrata radice vel herba §2.2.150non fieret levius, fugeres radice vel herba §2.2.151proficiente nihil curarier: audieras, cui §2.2.152rem di donarent, illi decedere pravam §2.2.153stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo §2.2.154plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
如果有人给你指明了某种树根或草药,而你的伤口并没有减轻,你就会避免再用这毫无疗效的树根或草药来进行治疗。 你曾听说过,神明赐予财富的人,他身上的愚蠢就会离去;然而,既然你自从变得更加富足之后并没有变得更聪明,你却依然听信那些同样的建言者吗?
§2.2.155At si divitiae prudentem reddere possent, §2.2.156si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, §2.2.157viveret in terris te si quis avari or uno.
但如果财富能够使你变得睿智,如果它们能减少你的贪婪与恐惧,那么,如果世上还有比你更贪婪的人活着,你定会感到羞愧。
§2.2.158si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, §2.2.159quaedam, si credis consultis, mancipat usus; §2.2.160qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,
如果用天秤和青铜币买下的东西就属于自己,那么,如果你相信法学家,某些东西则是靠“使用”来获得所有权的;滋养你的田地就是你的,而奥尔比乌斯的管家,当他耙平那不久后将为你提供粮食的麦田时,他就视你为主。
§2.2.161cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, §2.2.162te dominum sentit, das nummos, accipis uvam, §2.2.163pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto §2.2.164paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis §2.2.165aut etiam supra nummorum milibus emptum.
你付钱,你得到葡萄、雏鸡、鸡蛋、一瓮美酒:显然,通过这种方式,你是在一点点买下那块田地,它也许是曾经花去三十万塞斯特尔提乌斯、甚至更多钱买来的。
§2.2.166quid refert, vivas numerato nuper an olim?
你是靠最近付清的钱还是靠很久以前付清的钱生活,这有什么区别?
§2.2.167emptor Aricini quondam Veientis et arvi §2.2.168emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis §2.2.169sub noctem gelidam lignis calefactat aënum; §2.2.170sed vocat usque suum, qua populus adsita certis §2.2.171limitibus vicina refugit iurgia; tamquam §2.2.172sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae §2.2.173nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema §2.2.174permutet dominos et cedat in altera iura.
曾经买下阿里基亚或维伊田地的人,吃着买来的蔬菜,尽管他自己不这么认为;他用买来的木柴,在寒冷的夜里烧热他的铜锅;但他却一直把那里称为“自己的”,直到栽种的白杨树以确定的界限避免了与邻里的纠纷;仿佛凡事能有其永久所有权似的——在转瞬即逝的一刻,或是通过恳求,或是通过金钱,或是通过武力,或是通过最终的死亡,它就会更换主人,转入他人的法权之下。
§2.2.175sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres §2.2.176heredem alterius velut unda supervenit undam, §2.2.177quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
既然谁也没有永久的使用权,而继承人就像一浪推着一浪般接替着另一个继承人,庄园或粮仓又有什么用处?
或者在卡拉布里亚的牧场上再增加卢卡尼亚的土地,如果冥王绝不为黄金所动,将伟大的与一并收割?
§2.2.180Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, §2.2.181argentum, vestes Gaetulo murice tinctas §2.2.182sunt qui non habeant, est qui non curat habere,
宝石、大理石、象牙、伊特鲁里亚小雕像、绘画、银器、用盖图利亚紫红染料染成的衣裳—— 有些人无法拥有,而有些人却根本不在乎拥有。
§2.2.183cur alter fratrum cessare et ludere et ungui §2.2.184praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter §2.2.185dives et importunus ad umbram lucis ab ortu §2.2.186silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, §2.2.187scit Genius, natale comes qui temperat astrum, §2.2.188naturae deus humanae, mortalis in unum §2.2.189quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
为什么兄弟中的一人宁愿赋闲、玩乐、涂抹香油,胜过海洛德那肥沃的棕榈林,而另一人虽然富有却终日忙碌,从日出到夜幕降临,用烈火和铁器去开垦荒凉的田地,守护神知道,他是伴随并支配我们诞生之星的同伴,是人类本性的神明,与每个具体的个人一同死去,他的面容千变万化,时而洁白,时而漆黑。
§2.2.190utar et ex modico, quantum res poscet, acervo §2.2.191tollam, nec metuam quid de me iudicet heres, §2.2.192quod non plura datis invenerit; et tamen idem §2.2.193scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti §2.2.194discrepet et quantum discordet parcus avaro.
我要享用财富,并根据需要从我那温和的积蓄中索取,也不怕我的继承人将来会如何评判我,只因他发现我留下的没有比原先给他的更多;然而,同样是我,我也想知道,朴素而快乐的人与放荡的败家子之间有多大的不同,以及节俭的人与守财奴之间有多大的差距。
§2.2.195distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum §2.2.196invitus facias neque plura parare labores, §2.2.197ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, §2.2.198exiguo gratoque fruaris tempore raptim,
因为这大不相同:你是像个败家子一样挥霍你的财产,还是既不愿勉强开销,也不费心去谋求更多,反而像从前在五神节里度过假期的男孩一样,匆匆享受那短暂而快乐的时光。
§2.2.199pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
只要家里没有肮脏的贫穷就行。
§2.2.200nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
至于我,无论我乘的是大船还是小船,我还是那个我,并无二致。
§2.2.201non agimur tumidis velis Aquilone secundo: §2.2.202non tamen adversis aetatem ducimus Austris, §2.2.203viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re §2.2.204extremi primorum, extremis usque priores.
我们虽不曾乘着顺风、扬起饱满的帆前行,但我们也不曾在逆境的风中虚度光阴;在力量、才智、外貌、美德、地位、财产方面,我们在最优秀的人中敬陪末座,却始终领先于最底层的人。
§2.2.205Non es avarus: abi.
你不贪财:那很好。
quid? cetera iam simul isto §2.2.206cum vitio fugere? caret tibi pectus inani §2.2.207ambitione? caret mortis formidine et ira?
但怎么说? 其他的恶习是否也连同那个缺点一起消失了? 你的内心是否摆脱了空洞的虚荣? 它是否免受死亡的恐惧和愤怒的侵扰?
§2.2.208somnia, terrores magicos, miracula, sagas, §2.2.209nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
你嘲笑梦境、魔法恐怖、奇迹、女巫、夜间的亡灵和色萨利的妖术吗?
§2.2.210natalis grate numeras? ignoscis amicis?
你是否心怀感激地数着自己的生日? 你宽容朋友吗?
§2.2.211lenior et melior fis accedente senecta?
随着暮年将至,你是否变得更加温和、更加善良?
§2.2.212quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
如果从众多的刺中只拔掉一根,这对你又有何益?
§2.2.213vivere si recte nescis, decede peritis,
如果你不知道如何正确地生活,那就给懂得的人让路吧。