Humanitext Reader

贺拉斯 · 书信诗 §2.1.204-2.1.270

护持案头诗人与谢绝为奥古斯都作史诗

第 26 段,共 29 段 · 拉丁语

内容简介

话题由戏剧转为供阅读的诗歌,作者呼吁伟大领袖对配得上其美德的诗人给予关注,在赞美奥古斯都的同时,以自身能力不足为由委婉谢绝为其撰写史诗。

§2.1.204divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor §2.1.205cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
以及异国的财富;演员满身穿戴着这些,当他站在舞台上时,右手便与左手相拍。
§2.1.206dixit adhuc aliquid? nil sane.
“他刚才说了什么吗?
quid placet ergo?
”“真的没有。 ”“那么,大家喜欢什么?
§2.1.207lana Tarentino violas imitata veneno.
” “喜欢那用塔兰托染料模仿紫罗兰色的羊毛衣。
§2.1.208ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, §2.1.209cum recte tractent alii, laudare maligne, §2.1.210ille per extentum funem mihi posse videtur §2.1.211ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,
” 而且,为了不让你偶然以为我,对于我自己拒绝做、而别人处理得当的体裁,是在心怀嫉妒地赞美,在我看来,那个诗人简直能够在拉紧的绳索上行走。
§2.1.212irritat, mulcet, falsis terroribus implet, §2.1.213ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
他虚妄地折磨着我的胸膛,激怒我、抚慰我、用虚假的恐惧填满我,如同魔术师一般,时而将我置于底比斯,时而置于雅典。
§2.1.214Verum age et his, qui se lectori credere malunt §2.1.215quam spectatoris fastidia ferre superbi, §2.1.216curam redde brevem, si munus Apolline dignum §2.1.217vis complere libris et vatibus addere calcar, §2.1.218ut studio maiore petant Helicona virentem.
但是,请来吧,对于那些宁愿将自己托付给读者,而不愿忍受高傲观众的嫌恶的人,也给予他们片刻的关注,如果你想用书籍填满那配得上阿波罗的礼物,并给诗人们加上马刺,使他们能以更大的热忱奔向翠绿的赫利孔山。
§2.1.219Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae §2.1.220(ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum §2.1.221sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum §2.1.222si quis amicorum est ausus reprehendere versum; §2.1.223cum loca iam recitata revolvimus irrevocati; §2.1.224cum lamentamur non apparere labores §2.1.225nostros et tenui deducta poemata filo; §2.1.226cum speramus eo rem venturam ut, simul atque §2.1.227carmina rescieris nos fingere, commodus ultro §2.1.228arcessas et egere vetes et scribere cogas.
的确,我们诗人常常自己给自己带来许多坏处(这无异于我自己砍伐自己的葡萄园),当我们把书献给你,在你焦虑或疲惫的时候;当我们受到伤害,如果任何一个朋友胆敢批评我们的一行诗;当我们在未被邀请的情况下,重新翻出已经朗诵过的段落;当我们哀叹,我们的辛劳以及用细线纺成的、精致的诗篇没有被发现;当我们期望事情会发展到这一步:一旦你得知我们正在创作诗歌,你就会主动而体贴地召见我们,禁止我们挨饿,并强迫我们写作。
§2.1.229sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis §2.1.230aedituos habeat belli spectata domique §2.1.231Virtus, indigno non committenda poetae.
但是,了解那些在战争和家庭中被证实了的、不该托付给平庸诗人的美德,拥有怎样的神殿守护者,这依然是值得的。
§2.1.232gratus Alexandro regi magno fuit ille §2.1.233Choerilus, incultis qui versibus et male natis §2.1.234rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos; §2.1.235sed veluti tractata notam labemque remittunt §2.1.236atramenta, fere scriptores carmine foedo
那个科伊里洛斯曾经讨得伟大的亚历山大国王的喜欢,他用粗糙而天生不良的诗句,换取了收下的金币菲利普;但是,正如墨水一经触碰就会留下污点和痕迹,作家们通常也用污浊的歌谣,涂抹了辉煌的功绩。
§2.1.237splendida facta linunt, idem rex ille, poema §2.1.238qui tam ridiculum tam care prodigus emit, §2.1.239edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen §2.1.240pingeret, aut alius Lysippo duceret aera §2.1.241fortis Alexandri voltum simulantia.
那同一位国王,虽然曾如此慷慨而奢侈地买下如此荒谬又昂贵的诗作,却下达敕令,禁止除阿佩莱斯以外的任何人为自己画像,或者除利西波斯以外的任何人,用青铜铸造展现英勇亚历山大容貌的雕像。
quod si §2.1.242iudicium subtile videndis artibus illud §2.1.243ad libros et ad haec Musarum dona vocares, §2.1.244Boeotum in crasso iurares aere natum.
然而,如果你把那在鉴赏视觉艺术方面如此敏锐的判断力,召唤到书籍和缪斯们的这些礼物上来,你会发誓说他是在波奥提亚浓厚的空气中诞生的。
§2.1.245At neque dedecorant tua de se iudicia atque §2.1.246munera, quae multa dantis cum laude tulerunt §2.1.247dilecti tibi Vergilius Variusque poetae, §2.1.248nec magis expressi voltus per aenea signa, §2.1.249quam per vatis opus mores animique virorum
但是,你心爱的诗人维吉尔和瓦里乌斯,并没有让你对他们的评价以及给他们的赏赐丢脸,这些赏赐是他们伴随着赠予者的极大赞赏而获得的;通过青铜雕像呈现的容貌,也并不比通过诗人的作品呈现出来的杰出人物的品德和心灵更加清晰。
§2.1.250clarorum apparent, nec sermones ego mallem §2.1.251repentis per humum quam res componere gestas, §2.1.252terrarumque situs et flumina dicere, et arces §2.1.253montibus impositas et barbara regna, tuisque §2.1.254auspiciis totum confecta duclla per orbem, §2.1.255claustraque custodem pacis cohibentia Ianum, §2.1.256et formidatam Parthis te principe Romam,
而我,如果我想做的事情也能有力量做到的话,我宁愿去写作伟大的历史功绩,而不是在地上爬行的谈话,去描述土地的格局、河流,以及建立在山脉上的城堡、野蛮人的王国,以及在你的庇护之下在全世界终结的战争,和那禁闭着和平守护神雅努斯的关隘,以及在你的统治下让帕提亚人恐惧的罗马。
§2.1.257si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum §2.1.258carmen maiestas recipit tua, nec meus audet §2.1.259rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
如果我能像我想做的那样多;但是,既不是你的伟大能容纳微不足道的诗歌,也不是我的羞怯敢于去尝试我的力量拒绝承受的重任。
§2.1.260sedulitas autem stulte quem diligit urget, §2.1.261praecipue cum se numeris commendat et arte; §2.1.262discit enim citius meminitque libentius illud §2.1.263quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
然而,过分的殷勤会愚蠢地折磨它所爱戴的人,尤其是当它用韵律和艺术来推荐自己时;因为人们学得更快、记起更乐意的,往往是某人所嘲笑的事物,而不是他所赞同和崇敬的事物。
§2.1.264nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto §2.1.265in peius voltu proponi cereus usquam §2.1.266nec prave factis decorari versibus opto, §2.1.267ne rubeam pingui donatus munere, et una §2.1.268cum scriptore meo, capsa porrectus operta, §2.1.269deferar in vicum vendentem tus et odores et piper §2.1.270et quidquid chartis amicitur ineptis.
我一点也不想要那使我感到沉重的殷勤,我既不希望在任何地方我的脸被用蜡像歪曲得更丑地展出,也不希望被写得糟糕的诗句所美化,免得我因收到粗鄙的礼物而脸红,并和我的写作者一起,被平放在紧闭的箱子里,被抬到那售卖乳香、香料、胡椒,以及包裹着愚蠢废纸的一切的街市。

词汇与语法注释

  1. §2.1.208ac ne forte putes — 带有虚拟式现在时 putes 的 ne 从句是一个目的/预防性状语从句(“免得你以为”),修饰第210行的主语 videtur,用以向奥古斯都说明作者并非在恶意贬低剧作。
  2. §2.1.210per extentum funem... ire — “在拉紧的绳索上行走”是完成极高难度技艺(走钢丝)的隐喻。此处用以赞美优秀的剧作家能够自由支配观众情感的卓越艺术技巧。
  3. §2.1.220ut vineta egomet caedam mea — “砍伐自己的葡萄园”是一个惯用语,意为自嘲地揭露自己人(此处指诗人同行和自己)的缺点或家丑。
  4. §2.1.229Virtus, indigno non committenda poetae — Virtus(美德/伟业)受到 belli... domique(在战争与和平中)的修饰,并与动形容词(将来被动分词)non committenda(不该托付)相连。该结构整体上作为由 qualis aedituos habeat 引导的间接疑问句的主语。
  5. §2.1.241quod si... vocares... iurares — 由未完成过去时虚拟式 vocares 和 iurares 构成的违背事实条件句(虚拟语气)。强调了亚历山大大帝在视觉艺术上拥有极高鉴赏力,但在文学(诗歌)上却极其愚钝(即“生在波奥提亚浓厚的空气中”)的对比。
  6. §2.1.250nec sermones ego mallem... si quantum cuperem possem quoque — 第250行的 mallem(未完成过去时虚拟式,表示意愿/温和的否定)与第257行的 si... possem 构成了违背事实条件句。霍拉提乌斯以此谦虚地解释自己缺乏将奥古斯都的伟绩写成史诗的能力。

引用这一段

贺拉斯, 书信诗 §2.1.204-2.1.270. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.humanitext-lat2:2.1.204-2.1.270

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。