Humanitext Reader

维吉尔 · 埃涅阿斯纪 §9.369-9.440

尼苏斯与尤里亚路斯的败亡

第 86 段,共 127 段 · 拉丁语

内容简介

拉丁先遣骑兵在夜色中发现了尼苏斯和尤里亚路斯,并将他们追逼进森林。当尤里亚路斯被俘时,尼苏斯试图通过击杀敌兵来解救他,但最终为了救友而挺身而出,两人双双英勇牺牲。

§9.369ibant et Turno regi responsa ferebant, §9.370tercentum, scutati omnes, Volcente magistro.
他们走着,给图尔努斯王带去回信,三百人,全部手持盾牌,以沃尔ケンス为指挥官。
§9.371Iamque propinquabant castris murosque subibant, §9.372cum procul hos laevo flectentis limite cernunt §9.373et galea Euryalum sublustri noctis in umbra §9.374prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.
此时他们已逼近营地,来到了城墙下,这时他们远远看见这两人正折向左侧的小路,并且在夜色微光下的阴影中,头盔出卖了疏忽大意的尤里亚路斯,迎着月光闪闪发亮。
§9.375Haud temere est visum.
这并非无谓的目击。
Conclamat ab agmine Volcens §9.376State, viri.
沃尔ケンス在队伍中高喊: “站住,汉子们。
Quae causa viae? Quive estis in armis?
为何赶路? 武装的你们是谁?
§9.377Quove tenetis iter? Nihil illi tendere contra, §9.378sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
又要去往何方? ” 他们不作任何回应,只是加速向森林中逃遁,寄希望于黑夜。
§9.379Obiciunt equites sese ad divortia nota §9.380hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.
骑兵们抢先守在熟知的岔路口,四面八方用守卫围住了所有的出路。
§9.381Silva fuit late dumis atque ilice nigra §9.382horrida, quam densi complerant undique sentes; §9.383rara per occultos lucebat semita calles.
那是一片广阔的森林,到处都是荆棘和黑橡树,显得阴森可怕,密集的荆棘灌木塞满了各处;隐秘的小径中只漏出稀疏的微光。
§9.384Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda §9.385impediunt fallitque timor regione viarum; §9.386Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis §9.387atque locos, qui post Albae de nomine dicti §9.388Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat, §9.389ut stetit et frustra absentem respexit amicum.
枝叶的黑暗和沉重的战利品阻碍了尤里亚路斯,恐惧使他在道路的方向上迷失;尼苏斯脱身了,这时他已在无意间避开了敌人,以及后来因阿尔巴之名而被称为“阿尔巴尼”的地方,当时拉丁努斯王在此建有高大的马厩,当他停下脚步,徒劳地回头寻找不见踪影的朋友。
§9.390Euryale infelix, qua te regione reliqui?
“不幸的尤里亚路斯啊,我把你留在什么地方了?
§9.391Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens §9.392fallacis silvae? Simul et vestigia retro §9.393observata legit dumisque silentibus errat.
我又该去何处寻找,再次折回那充满欺骗的森林中错综复杂的全部去路? ” 同时,他辨认着折回的足迹,在寂静的灌木丛中徘徊。
§9.394Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
他听到了马蹄声,听到了追赶者的喧闹和信号。
§9.395Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris §9.396pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis §9.397fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, §9.398oppressum rapit et conantem plurima frustra.
没过多久,呐喊声传到了他的耳中,他看见了尤里亚路斯,此刻整支队伍正因地形和黑夜的欺骗,在突然而来的混乱骚动中,将他制服并强行带走,而他正徒劳地作着诸多尝试。
§9.399Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis §9.400eripere? An sese medios moriturus in enses §9.401inferat et pulchram properet per volnera mortem?
他该怎么办? 敢用何种力量、何种武器去救出那青年? 还是主动求死,冲入敌人的乱剑之中,通过伤口加速那壮美的死亡?
§9.402Ocius adducto torquens hastile lacerto, §9.403suspiciens altam Lunam sic voce precatur: §9.404Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, §9.405astrorum decus et nemorum Latonia custos.
他急忙拉回手臂,旋转起长枪,仰望高空的明月,如此放声祈祷: “你,女神啊,愿你在场助我一臂之力,繁星的荣耀,拉托娜之女、森林的守护者。
§9.406Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris §9.407dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi §9.408suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi: §9.409hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.
如果我的父亲许尔塔库斯曾为了我,向你的祭坛呈献过祭品,如果我自己也用狩猎的获物增添了祭品,或将它们挂在圆顶下,或固定在神圣的屋顶:请允许我打乱这群敌军,并引导我的投枪穿过夜空。
§9.410Dixerat, et toto conixus corpore ferrum §9.411conicit: hasta volans noctis diverberat umbras §9.412et venit aversi in tergum Sulmonis ibique §9.413frangitur ac fisso transit praecordia ligno.
” 他祈祷完毕,用尽浑身力气掷出铁枪:飞驰的长枪穿透了黑夜的阴影,正中转过身去的苏尔莫的后背,并在那里折断,开裂的木杆穿透了他的胸膛。
§9.414Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen §9.415frigidus et longis singultibus ilia pulsat.
他翻倒在地,胸口喷涌出温热的血流,身体渐渐冰冷,剧烈而漫长的抽搐震动着他的肋腹。
§9.416Diversi circumspiciunt.
众人惊慌地朝四下里望去。
Hoc acrior idem §9.417ecce aliud summa telum librabat ab aure.
而这同一人因得手而更加凶猛,瞧,他又在耳际举起了另一支长枪。
§9.418Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque §9.419stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
在他们惊慌失措之际,长枪呼啸着穿透了塔古斯的两侧太阳穴,并插在他那被贯穿、变温热的脑中。
§9.420Saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam §9.421auctorem nec quo se ardens inmittere possit.
残暴的沃尔ケンス勃然大怒,却在任何地方都找不到投枪之人,也无处可以发泄他那炽烈的怒火。
§9.422Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas §9.423persolves amborum, inquit; simul ense recluso §9.424ibat in Euryalum.
“但在此期间,你必须用你温热的鲜血,为这两个人向我偿命,” 他说道;同时,他拔出宝剑,直冲尤里亚路斯而去。
Tum vero exterritus, amens §9.425conclamat Nisus, nec se celare tenebris §9.426amplius aut tantum potuit perferre dolorem.
这时,极度惊恐而发狂的尼苏斯大声呼喊,他既无法再将自己隐藏在黑暗中,也无法再承受如此巨大的痛苦。
§9.427Me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
“是我,是我,事情是我做的,我在这里!
§9.428O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus §9.429nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, §9.430tantum infelicem nimium dilexit amicum.
向我亮出你们的利刃吧,鲁图利人啊,所有的诡计都出自于我;他既没有胆量也没有能力,我以此苍天和知情的群星为证,他仅仅是过度爱了他那不幸的朋友。
§9.431Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus §9.432transabiit costas et candida pectora rumpit.
” 他正喊着这些话;但那用尽全力刺入的宝剑已然刺穿肋骨,剖开了他洁白的胸膛。
§9.433Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus §9.434it cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit: §9.435purpureus veluti cum flos succisus aratro §9.436languescit moriens lassove papavera collo §9.437demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
尤里亚路斯在死亡中倒下,鲜血流淌在他美丽的肢体上,垂下的颈项枕在肩膀上:宛如一朵被犁头斩断的深红色花朵,在濒死中枯萎,又如罂粟花拖着疲惫的茎颈垂下头颅,在它们恰好被雨水压得沉重之时。
§9.438At Nisus ruit in medios solumque per omnis §9.439Volcentem petit in solo Volcente moratur.
而尼苏斯冲入敌阵,在所有人中他只去寻找沃尔ケンス,只把注意力放在沃尔ケンス一人身上。
§9.440Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
敌人从四面八方将他紧紧包围,步步逼近

词汇与语法注释

  1. 9.372laevo flectentis limite — flectentis 是动词 flectere 的现在分词的宾格复数形式(-is 是古典时期 -es 的异体字),修饰 cernunt 的宾语 hos(指尼苏斯和尤里亚路斯)。laevo limite 是表示路线或方向的夺格。
  2. 9.387qui post Albae de nomine dicti Albani — 从 qui 到 Albani 的关系从句修饰 locos(§9.387),其中省略了 dicti 后面的 sunt。随后并列了另一句话(tum rex... habebat),最后在 §9.389 以 ut stetit 接续主句。长大的插入语打断了主句的脉络。
  3. 9.400An sese medios moriturus in enses inferat — inferat 和 properet(§9.401)是表示犹豫或自问的“虑疑虚拟语气”(deliberative subjunctive),表达了主人公尼苏斯内心的斗争:“他应该冲向……吗?”
  4. 9.416Hoc acrior idem — hoc 是表示原因或程度差异的夺格(“因此”、“愈发”)。idem(“同一人”)指代尼苏斯,表示他在第一枪得手后,正准备投出第二支枪。
  5. 9.427Me me, adsum qui feci — me me 是前置的宾格,作为后续 convertite ferrum(将剑转向我)的宾语,或是没有动词的强烈情感呼喊(“我,是我[刺我吧]!”)。qui feci(做这件事的人)的先行词包含在 adsum(我在这里)之中。

引用这一段

维吉尔, 埃涅阿斯纪 §9.369-9.440. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:9.369-9.440

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。