§2.648demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex §2.649fulminis adflavit ventis et contigit igni.
我是在苟延残喘,自从众神之父与人类之王用雷霆之风吹袭我,并用烈火触击我以来。
§2.650Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
” 他继续诉说着这样的话,并固执地留在原处。
§2.651Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creüsa §2.652Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum §2.653cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
相反,我们泪流满面——我的妻子克瑞乌萨、阿斯卡尼乌斯以及全家老小,恳求父亲不要和我们一起毁灭一切,并向那逼迫而来的命运屈服。
§2.654Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
他拒绝了,坚持着原有的初衷,固守在原地。
§2.655Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: §2.656nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
我再次冲向武器,极度悲惨地渴望着死亡:因为如今还被赋予了什么计策,或者什么生路?
§2.657Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto §2.658sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
“我的父亲,你怎能希冀我抛下你离开,如此巨大的罪逆怎会从父亲的口中说出?
§2.659Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, §2.660et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae §2.661teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, §2.662iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, §2.663natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
如果天上诸神执意不让这座伟大的城市留下分毫,且这已在你心中决定,你乐于将自己和家人塞进必将灭亡的特洛伊中,那么那条死路是敞开的,很快,沾满普里阿摩斯鲜血的皮鲁斯就会到来,他在父亲眼前斩杀儿子,又在祭坛旁屠杀父亲。
§2.664Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis §2.665eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
慈祥的母亲啊,这就是你引领我穿过刀兵、穿过烈火,拯救我出来的目的吗?
好让我亲眼看着敌人在内室深处,看着阿斯卡尼乌斯、我的父亲以及身旁的克瑞乌萨,彼此倒在对方的血泊之中被屠杀吗?
§2.668Arma, viri, ferte arma;
拿武器来,勇士们,带武器来!
vocat lux ultima victos.
最后的时刻在召唤着战败者。
§2.669Reddite me Danais; sinite instaurata revisam §2.670proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.
把我送回给希腊人;允许我重新去经历厮杀:今天我们绝不会全都毫无复仇地死去。
§2.671Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram §2.672insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
” 于是我再次佩戴铁剑,将左手伸入盾牌中调好,正向屋外走去。
§2.673Ecce autem complexa pedes in limine coniunx §2.674haerebat, parvumque patri tendebat Iulum: §2.675Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; §2.676sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, §2.677hanc primum tutare domum.
忽然,妻子在门口紧紧抱住我的双脚,纠缠不放,并把小伊乌鲁斯伸向他的父亲: “如果你走去送死,也把我们带走,一同面对一切;但如果你凭借经验,对拿起的武器还抱有些许希望,那就先保护这个家吧。
Cui parvus Iulus, §2.678cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?
小伊乌鲁斯,你的父亲,还有我——曾被称为你妻子的人,将被遗弃给谁?
§2.679Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, §2.680cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
” 她如此大声呼喊,用呻吟声填满了整个屋子,这时,出现了一个突然的、且言之令人惊叹的奇迹。
§2.681Namque manus inter maestorumque ora parentum §2.682ecce levis summo de vertice visus Iuli §2.683fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis §2.684lambere flamma comas et circum tempora pasci.
因为就在悲伤的父母双手之间和脸庞之前,看哪,从伊乌鲁斯的头顶上,一束微弱的顶光似乎在倾泻着光芒,而那触之无害的温柔火焰正在舔舐着他的头发,并在太阳穴周围蔓延燃着。
§2.685Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem §2.686excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
我们惊恐万状,惊慌失措地去拍打燃烧的头发,并试图用泉水扑灭这神圣的火。
§2.687At pater Anchises oculos ad sidera laetus §2.688extulit, et caelo palmas cum voce tetendit: §2.689Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, §2.690aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur, §2.691da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.
然而,父亲安喀塞斯欣喜地将双眼投向星空,并伴随着话音向天空伸出了双手: “全能的朱庇特啊,如果任何祈祷能使你动心,看看我们吧;只此一次,如果我们因虔敬而配得,父啊,接着赐予我们援助,并证实这些征兆吧。
§2.692Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore §2.693intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras §2.694stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
” 老人话音刚落,突然一声巨响,左侧雷声大作,一颗星星从天而降,划破黑暗,拖着火炬般的尾羽,伴着万道光芒疾驰而去。
§2.695Illam, summa super labentem culmina tecti, §2.696cernimus Idaea claram se condere silva §2.697signantemque vias; tum longo limite sulcus §2.698dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
我们看见它在最高的屋顶上空滑过,耀眼地隐入伊达山林之中,标示出它的轨迹;接着,一条长长的犁沟般的条纹散发出光芒,周围大片地方弥漫着硫磺的烟雾。
此时,父亲终于被折服,他长身而起,向神明祈祷,并崇拜那神圣之星。
§2.701Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum.
“现在,现在不再有任何耽搁;我跟随,你们引领到哪里,我就到哪里。
§2.702Di patrii, servate domum, servate nepotem.
祖国的神明啊,护佑我的家园,护佑我的孙儿。
§2.703Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
这征兆属于你们,特洛伊正处于你们的神威之下。
§2.704Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.
我确实顺从,我的孩子,我不再拒绝作为你的同伴前行。
§2.705Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis §2.706auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
” 他说完了;此时,穿过城墙,火光越发清晰地被听到,大大推近了的热浪翻滚。
§2.707Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; §2.708ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit: §2.709quo res cumque cadent, unum et commune periclum, §2.710una salus ambobus erit.
“那么,来吧,亲爱的父亲,骑到我的脖颈上;我自己用肩膀托住你,这劳苦不会压垮我:无论事情如何发展,都将是共同的一个险境,我们双方共同的一条生路。
Mihi parvus Iulus §2.711sit comes, et longe servet vestigia coniunx: §2.712vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
让小伊乌鲁斯作为我的伙伴,让妻子在远处跟着我们的足迹:你们,仆人们,用心留意我将说的话。
§2.713Est urbe egressis tumulus templumque vetustum §2.714desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus §2.715religione patrum multos servata per annos.
出城之后,有一处小丘和一座荒废已久的刻瑞斯古庙,庙旁有一棵古老的柏树,因先辈的虔信而保存了多年的古树。
§2.716Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
我们将从不同的路途汇聚到这一处。