§12.1Turnus ut infractos adverso Marte Latinos §12.2defecisse videt, sua nunc promissa reposci, §12.3se signari oculis, ultro implacabilis ardet §12.4attollitque animos.
当图尔努斯看到拉提姆人因逆境的战火而溃不成军、丧失斗志,而他自己的承诺如今被要求履行,自己也成了众人瞩目的焦点时,他不由自主地燃起无法平息的怒火,振作起精神。
Poenorum qualis in arvis §12.5saucius ille gravi venantum vulnere pectus §12.6tum demum movet arma leo gaudetque comantis §12.7excutiens cervice toros fixumque latronis §12.8inpavidus frangit telum et fremit ore cruento: §12.9haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
正如在迦太基的荒野中,那只胸口被猎人重创、留下深深伤口的雄狮,只有在此时才终于展开反击,它欢快地抖落颈部茂密的鬃毛,毫无惧色地咬断强盗刺入的矛头,用血淋淋的口发出咆哮:与此毫无二致,激愤在燃烧的图尔努斯心中不断高涨。
§12.10Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: §12.11Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent §12.12ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
于是,他向国王如此诉说,并在狂躁中这样开始说道: “图尔努斯绝无拖延;懦弱的埃涅阿斯之徒没有任何理由收回他们说过的话,也没有理由拒绝他们所达成的协议。
§12.13Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
我去迎战;父亲,请带来祭品,并主持缔结盟约。
§12.14Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, §12.15desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), §12.16et solus ferro crimen commune refellam, §12.17aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.
我要么用这只右手,将那个亚洲的逃兵送入塔耳塔洛斯的深渊(让拉提姆人坐在一旁观看),独自用剑洗刷这共同的耻辱,要么让他拥有战败的我们,让拉维尼娅成为他的妻子。
§12.18Olli sedato respondit corde Latinus: §12.19O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci §12.20virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est §12.21consulere atque omnis metuentem expendere casus.
” 拉提努斯以平静的心境回答他: “喔,精神超群的青年啊,你自身越是凭借狂野的勇气超越常人,我就越应当更加审慎地为你考虑,并在忧虑中权衡一切不测的后果。
§12.22Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta §12.23multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
你拥有你父亲达乌努斯的王国,拥有许多由你亲手攻占的城镇,并且拉提努斯也拥有黄金和看重你的心意。
在拉提姆和劳伦斯的土地上,还有其他未婚的少女,且门第并非不配。
Sine me haec haud mollia fatu §12.26sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
请允许我抛开欺瞒,坦诚吐露这些并不容易说出口的话,同时将此牢记于心。
§12.27Me natam nulli veterum sociare procorum §12.28fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
命运不容许我将女儿与过去的任何一位求婚者结合,所有的神明与世人也都曾如此预言。
§12.29Victus amore tui, cognato sanguine victus §12.30coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: §12.31promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
然而,因对你的爱而屈服,因同胞的血脉、以及我那悲伤妻子的眼泪而屈服,我挣脱了一切束缚:我从女婿手中夺走了曾许配给他的姑娘,并拿起了不义之兵。
§12.32Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur §12.33bella, vides, quantos primus patiare labores.
图尔努斯啊,自那时起,你看到了什么样的灾难纠缠着我,什么样的战争在继续,而你自身又首先承受了多么巨大的苦难。
§12.34Bis magna victi pugna vix urbe tuemur §12.35spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta §12.36sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
我们在两次大战中落败,如今只能在城中勉强守护意大利的希望;台伯河的流水至今仍因我们的鲜血而温热,辽阔的平原也因白骨而显得苍白。
§12.37Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?
我为何屡次迷途折返? 是什么狂热改变了我的心意?
如果在图尔努斯死后我便准备接纳他们为盟友,为什么我不在他安然无恙时,反而提前结束争端?
§12.40Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet §12.41Italia, ad mortem si te—Fors dicta refutet!—
如果我将你——愿命运推翻我的话语! —— 推向死亡,同宗的鲁图利亚人,以及其他的意大利人会怎么说?
§12.42prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
而你却一直在追求我的女儿和我们的联姻。
§12.43Respice res bello varias; miserere parentis §12.44longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe §12.45dividit.
顾及一下战争那变幻莫测的命运吧;怜悯你那高龄的父亲吧,如今他正身处悲伤之中,远方的故土阿尔代亚将他与你远远隔开。
Haudquaquam dictis violentia Turni §12.46flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.
”然而,图尔努斯的激愤绝未因这些话而有丝毫动摇:反而愈发高涨,因试图医治而病情加重。
§12.47Ut primum fari potuit, sic institit ore: §12.48Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me §12.49deponas letumque sinas pro laude pacisci: §12.50et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra §12.51spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.
一旦他终于能够开口,便如此倾吐道: “最尊贵的人啊,你为我所怀的这份顾虑,我恳求你,为了我的缘故把它放下吧,请容许我用死亡去换取荣耀:父亲啊,因为我们的右手也同样能掷出绝非无力的武器和铁器,而且从我们的伤口中也同样会流出鲜血。
§12.52longe illi dea mater erit, quae nube fugacem §12.53feminea tegat et vanis sese occulat umbris.
他的女神母亲不会在他身边,无法用女人的云雾遮蔽逃跑的他,并将自己隐藏在虚无的阴影中。
§12.54At regina, nova pugnae conterrita sorte, §12.55flebat et ardentem generum monitura tenebat: §12.56Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae §12.57tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae §12.58tu requies miserae, decus imperiumque Latini §12.59te penes, in te omnis domus inclinata recumbit).
” 然而,王后被这战斗的新局势吓坏了,哭泣着,想要劝诫并拉住她那狂热的女婿: “图尔努斯啊,凭着这些眼泪,凭着对阿玛塔的任何敬意如果能触动你的心(你如今是我们唯一的希望,我悲惨晚年的慰藉,拉提努斯的荣耀与统治权尽在你的掌握,我们整个倾斜的家族都依靠着你)。
§12.60unum oro: desiste manum committere Teucris.
我唯有一事相求:不要与特夫克里人交手。
§12.61Qui te cumque manent isto certamine casus, §12.62et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam §12.63lumina nec generum Aenean captiva videbo.
无论在那场决斗中有什么样的命运等待着你,图尔努斯,它们也同样在等待着我:我将同时离开这令人厌恶的光芒(生命),绝不作为女囚看到埃涅阿斯成为我的女婿。
§12.64Accepit vocem lacrimis Lavinia matris §12.65flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem §12.66subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
” 拉维尼娅流着眼泪听着母亲的话,泪水浸湿了她燃烧的脸颊,极度的羞红为她点燃了火焰,并在她温热的脸庞上蔓延。
§12.67Indum sanguineo veluti violaverit ostro §12.68siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa §12.69alba rosa: talis virgo dabat ore colores.
仿佛有人用血红的紫染料玷污了印度象牙,或者如同白色的百合在混入许多红玫瑰时呈现出绯红:少女的面容正是呈现出这样的色彩。
§12.70Illum turbat amor, figitque in virgine voltus: §12.71ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.
图尔努斯被爱意扰乱了心神,双眼紧盯着少女:他对战斗燃起了更强的渴望,并对阿玛塔简短地说道。