Humanitext Reader

维吉尔 · 埃涅阿斯纪 §11.308-11.381

拉丁努斯的和谈提议与德兰克斯的指责

第 108 段,共 127 段 · 拉丁语

内容简介

拉丁努斯国王提议向特洛伊人割让土地以建立同盟,或者为他们建造船只以便其离开。对此,德兰克斯站出来激烈地指责图尔努斯的傲慢与好战,要求实现和平并将公主许配给阿涅阿斯,甚至向图尔努斯发起决斗挑战,这激怒了图尔努斯。

§11.308Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, §11.309ponite.
如果你们对阿托利亚人的同盟武装还抱有任何希望,就放下吧。
Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis; §11.310cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, §11.311ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
每个人都是自己的希望,但你们已经看到这希望是多么狭窄;我们其余的事业在何等惨重的毁灭中崩溃倒塌,这一切都已在你们眼前,在你们手中。
§11.312Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus §11.313esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
我也不指责任何人:曾经可能存在的最伟大的勇气,已经付诸实现;我们已用整个王国的力量进行了战斗。
§11.314Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti §11.315expediam et paucis, animos adhibete, docebo.
现在,因此,我将阐明我这犹疑不决的心意究竟有何打算,并用寥寥数语——请集中你们的注意力——来告诉你们。
§11.316Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, §11.317longus in occasum, finis super usque Sicanos; §11.318Aurunci Rutulique serunt et vomere duros §11.319exercent colles atque horum asperrima pascunt.
我有一片古老的土地,紧邻着托斯卡纳的河流,向西延伸甚远,甚至越过西卡尼人的边界;奥伦基人和鲁图利人在那里播种,用犁头开垦那坚硬的山丘,并在其中最险峻的地方放牧。
§11.320Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis §11.321cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas §11.322dicamus leges sociosque in regna vocemus.
让这整片地区以及高山上的松林地带,让给特洛伊人作为友好之用,让我们宣布公平的同盟条款,并邀请他们作为伙伴进入我们的王国。
§11.323Considant, si tantus amor, et moenia condant.
如果他们有如此强烈的渴望,就让他们定居下来,建立城墙。
§11.324Sin alios finis aliamque capessere gentem §11.325est animus possuntque solo decedere nostro: §11.326bis denas Italo texamus robore navis §11.327seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
但如果他们的心意是去占领其他的疆域和另一个国度,并且能够离开我们的土地:就让我们用意大利的橡木建造二十艘船只,或者如果他们有能力填满更多,就建更多。
§11.328materies, ipsi numerumque modumque carinis §11.329praecipiant, nos aera manus navalia demus.
所有的木材都倒在水边,让他们自己来规定船只的数量和规格,而我们提供青铜、人手和造船厂。
§11.330Praeterea qui dicta ferant et foedera firment §11.331centum oratores prima de gente Latinos §11.332ire placet pacisque manu praetendere ramos, §11.333munera portantis aurique eborisque talenta §11.334et sellam regni trabeamque insignia nostri.
此外,为了传达我们的言辞并确立同盟,我提议让一百名出自拉提姆名门望族的使者前往,并在手中递出和平的枝条,携带礼物,数塔兰同的黄金与象牙,以及我们王国的王位宝座和礼服这些象征。
§11.335Consulite in medium et rebus succurrite fessis.
大家共同商议,以挽救疲惫不堪的局势。
§11.336Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni §11.337obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, §11.338largus opum et lingua melior, sed frigida bello §11.339dextera, consiliis habitus non futilis auctor, §11.340seditione potens (genus huic materna superbum §11.341nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), §11.342surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: §11.343Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem §11.344consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur, §11.345quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
这时,同样怀有敌意的德兰克斯站了出来,图尔努斯的名声正以歪曲的嫉妒和痛苦的刺激折磨着他,他家财万贯,能言善辩,但在战争中右手却十分冷酷懦弱,在商议中被视为非无用的建言者,在煽动中权力极大(母系的高贵血统给了他傲慢的出身,而父系却是不详),他站起身来,用这些话语施加压力,并堆积起怒火: “噢,善良的国王,您所咨询的事对任何人来说都不是秘密,也无需我们的声音:大家都承认自己知道我们人民的命运需要什么,但他们只是低声私语,不敢言明。
§11.346Det libertatem fandi flatusque remittat §11.347cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros §11.348(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) §11.349lumina tot cecidisse ducum totamque videmus §11.350consedisse urbem luctu, dum Troia temptat §11.351castra fugae fidens et caelum territat armis.
让他给予发言的自由,并收敛起他的傲慢,正是因为他不祥的预兆和邪恶的行为—— 我确实要说,即便他用武器和死亡来威胁我—— 我们看到那么多将领的生命之光已经熄灭,整个城市都沉浸在悲哀之中,而他却在企图袭击特洛伊人的营垒,寄希望于逃跑,并用武器恐吓天空。
§11.352Unum etiam donis istis, quae plurima mitti §11.353Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, §11.354adicias nec te ullius violentia vincat, §11.355quin natam egregio genero dignisque hymenaeis §11.356des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
在那些您下令送给并宣布给达达尼亚人的众多礼物中,国王中最优秀的一位啊,请您再增加一项,也别让任何人的暴力战胜您,从而阻止您以父亲的身份将女儿许配给杰出的女婿和配得上的婚礼,并用永恒的契约缔结这和平。
§11.357Quod si tantus habet mentes et pectora terror, §11.358ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: §11.359cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
但如果如此巨大的恐惧占据了我们的心灵和胸膛,就让我们向他本人哀求,向他本人请求宽恕:让他让步,将应有的权利归还给国王和他的祖国。
§11.360Quid miseros totiens in aperta pericula cives §11.361proicis, O Latio caput horum et causa malorum?
你为何如此频繁地将可怜的公民推向公开的危险之中,噢,拉提姆这些灾难的源头和祸因?
§11.362Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes, §11.363Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
战争中没有安全;图尔努斯啊,我们所有人都向你要求和平,同时也要求和平那唯一不可侵犯的保证。
§11.364Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse §11.365nil moror, en supplex venio.
我,你所虚构的你的仇敌——我也不介意成为这样的仇敌——看哪,我首先作为恳求者前来。
Miserere tuorum, §11.366pone animos et pulsus abi.
怜悯你的同胞吧,放下傲气,被打败后离开吧!
Sat funera fusi §11.367vidimus ingentis et desolavimus agros.
我们已经见够了被击溃者的死亡,也已经荒废了广阔的田野。
§11.368Aut si fama movet, si tantum pectore robur §11.369concipis et si adeo dotalis regia cordi est, §11.370aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
或者,如果名望打动了你,如果你在胸中怀有如此的力量,如果那份作为嫁妆的王宫如此合乎你的心意,那就拿出勇气,满怀信心地挺起胸膛去面对敌人。
§11.371Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, §11.372nos animae viles, inhumata infletaque turba, §11.373sternamur campis.
难道当真为了让图尔努斯得到王家的妻子,而我们这些卑微的生命,这些不被掩埋、无人哭泣的乌合之众,就必须横尸旷野吗?
Etiam tu, siqua tibi vis, §11.374si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, §11.375qui vocat.
你也是,如果你有任何力量,如果你还有一点祖辈军神的血性,那就去面对那个召唤你的人吧。
§11.376Talibus exarsit dictis violentia Turni; §11.377dat gemitum rumpitque has imo pectore voces §11.378Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi §11.379tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis §11.380primus ades.
” 这些话语点燃了图尔努斯的狂暴怒火;他发出一声呻吟,从胸膛深处吐露出这些话语: “德兰克斯啊,的确,当战争需要动手的时候,你总是能言善辩,而当元老们被召集时,你又是第一个到场。
Sed non replenda est curia verbis, §11.381quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
但是,议事厅不该被话语填满,当敌人被阻挡在外时,那些豪言壮语倒能让你安全地飞扬,

词汇与语法注释

  1. 11.312potuit quae plurima virtus esse, fuit — 先行词 `virtus`(及形容词 `plurima`)被吸收到关系从句 `quae ... potuit esse` 内部的结构。其本意相当于 `plurima virtus, quae potuit esse, fuit`(凡是可能存在的最大勇气,都已付诸实现)。
  2. 11.354nec te ullius violentia vincat, quin... — 在含有否定意义的阻碍或妨碍表达(此处为 `nec ... vincat`,“不让任何暴力战胜你[以至于妨碍...]”)之后,引导接虚拟语气(`des`, `iungas`)的 `quin` 从句。
  3. 11.371Scilicet ut Turno contingat... nos... sternamur — 由 `scilicet` 引导,并结合虚拟语气(`sternamur`)与 `ut` 从句表达愤慨或反讽的语气:“难道真的为了让图尔努斯得到王室新娘,我们这些卑微的生命就得横尸荒野吗?”

引用这一段

维吉尔, 埃涅阿斯纪 §11.308-11.381. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:11.308-11.381

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。