Humanitext Reader

维吉尔 · 农耕诗 §1.74-1.147

农耕技艺与朱庇特时代劳作的起源

第 2 段,共 28 段 · 拉丁语

内容简介

本节阐述了轮作、焚田、灌溉和排水等细致农作的重要作用,并讲述了从萨图恩的黄金时代向朱庇特时代的转变过程,揭示了神意如何通过生存困境迫使人类发明各种技艺并付出艰辛劳动。

§1.74unde prius laetum siliqua quassante legumen §1.75aut tenuis fetus viciae tristisque lupini §1.76sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
在那里,你此前已收获了因豆荚摇曳而饱满的豆类,或是细弱的野豌豆,以及苦狼牙豆脆弱的茎秆和沙沙作响的丛林。
§1.77Urit enim lini campum seges, urit avenae, §1.78urunt Lethaeo perfusa papavera somno: §1.79sed tamen alternis facilis labor, arida tantum §1.80ne saturare fimo pingui pudeat sola neve §1.81effetos cinerem inmundum iactare per agros.
因为亚麻作物的种植会耗竭(烧尽)田地,燕麦也会耗竭,而浸透了勒忒河般沉眠的罂粟同样会耗竭之:然而,若能轮作,劳动便很轻松;只要你不以用肥沃的粪便填满干燥的土地为耻,也不以向耗竭的田地撒播肮脏的灰烬为嫌。
§1.82Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva; §1.83nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
如此,通过轮作,田地同样能得到休息;而在此期间,未耕作的土地并非没有好处。
§1.84Saepe etiam sterilis incendere profuit agros §1.85atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: §1.86sive inde occultas viris et pabula terrae §1.87pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem §1.88excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor, §1.89seu pluris calor ille vias et caeca relaxat §1.90spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, §1.91seu durat magis et venas adstringit hiantis, §1.92ne tenues pluviae rapidive potentia solis §1.93acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
人们往往也会发现,焚烧贫瘠的田地、用噼啪作响的火焰烧尽轻盈的麦秸是有益的:或者是土地由此获得了隐秘的力量与丰富的养分,或者是火将其中的有害物质烤尽、排出了无用的水分,或者是这热量开辟了更多通道和隐秘的孔隙,使养分得以输送到新生的草木中,又或者是它使土地更加坚实、收紧了张开的纹理,免得细雨、或是炽热骄阳的更猛烈威力、或是北风刺骨的寒冷将其灼伤。
§1.94Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis §1.95vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum §1.96flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo; §1.97et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, §1.98rursus in obliquum verso perrumpit aratro, §1.99exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
此外,凡用耙弄碎死板泥块、拉动柳条编织的耙者,都极大地造福了田地,黄金般的刻瑞斯决不会从高高的奥林匹斯山上徒然注视着他;同样,在犁开的平原上,将犁头转过方向、再次横向犁破隆起泥垄的人,亦是勤勉地耕耘土地、主宰着田野。
§1.100Humida solstitia atque hiemes orate serenas, §1.101agricolae; hiberno laetissima pulvere farra, §1.102laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu §1.103iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.
农夫们啊,你们要祈求湿润的夏日和晴朗的冬季;冬日的尘土(干燥)会让麦子最茂盛,让田地也最丰美:没有任何一种耕作能让米西亚如此自夸,连加尔加拉自身也对自己的收成感到惊奇。
§1.104Quid dicam, iacto qui semine comminus arva §1.105insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae §1.106deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis §1.107et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis, §1.108ecce supercilio clivosi tramitis undam §1.109elicit. illa cadens raucum per levia murmur §1.110saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
我该如何赞美这样的人:他在播种之后,紧接着整治田地,平整贫瘠沙土的堆积,随后将河流与顺流而下的溪水引向作物,并且,当焦枯的田地因草木垂死而发热时,瞧,他从陡峭山路的边缘引下水来;那水坠落时,在光滑的石头间激起沙哑的鸣响,用喷涌的清泉浸润着干涸的田野。
§1.111Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, §1.112luxuriem segetum tenera depascit in herba, §1.113cum primum sulcos aequant sata.
又该如何赞美那为了不让麦秆因沉重的麦穗而倒伏,在作物刚刚与犁沟平齐、尚呈嫩草之态时便放牧啃食其过盛长势的人?
quique paludis §1.114collectum humorem bibula deducit harena.
以及那个用吸水的沙土排干沼泽中积聚水分的人?
§1.115Praesertim incertis si mensibus amnis abundans §1.116exit et obducto late tenet omnia limo, §1.117unde cavae tepido sudant humore lacunae.
特别是在气候不定的月份里,泛滥的河流溢出河床,用覆盖的泥沙广阔地占领了一切,使得低洼的池塘因温热的湿气而蒸腾。
§1.118Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores §1.119versando terram experti, nihil inprobus anser §1.120Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris §1.121officiunt aut umbra nocet.
然而,尽管人和牛在耕耘土地时经历过这些劳苦,贪婪的鹅、斯特里蒙河的鹤以及带有苦根的菊苣依然带来不小的危害,树荫也会造成损伤。
Pater ipse colendi §1.122haud facilem esse viam voluit, primusque per artem §1.123movit agros curis acuens mortalia corda §1.124nec torpere gravi passus sua regna veterno.
天父自己不愿让耕作之路变得容易,他最先通过技艺惊醒了田地,用忧虑磨砺着凡人的心灵,不容许自己的王国在沉重的惰性中麻木。
§1.125Ante Iovem nulli subigebant arva coloni; §1.126ne signare quidem aut partiri limite campum §1.127fas erat: in medium quaerebant ipsaque tellus §1.128omnia liberius nullo poscente ferebat.
在朱庇特之前,没有农夫驯服田地;甚至用界限来标记或划分田野也是不合神意的:人们为公共利益而采集,大地自身也在无人索求的情况下,更加自由地奉献出一切。
§1.129Ille malum virus serpentibus addidit atris §1.130praedarique lupos iussit pontumque moveri, §1.131mellaque decussit foliis ignemque removit §1.132et passim rivis currentia vina repressit, §1.133ut varias usus meditando extunderet artis §1.134paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam.
他给黑色的蛇注入了致命的毒液,命令狼群去捕食,让大海波涛汹涌;他从树叶上抖落了蜜糖,收回了火种,并制止了处处溪流中奔淌的美酒,以便人们在实践和思考中,逐渐琢磨出各种技艺并在犁沟中寻找谷物的嫩芽。
§1.136Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas; §1.137navita tum stellis numeros et nomina fecit, §1.138Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; §1.139tum laqueis captare feras et fallere visco §1.140inventum et magnos canibus circumdare saltus; §1.141atque alius latum funda iam verberat amnem §1.142alta petens, pelagoque alius trahit humida lina; §1.143tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,— §1.144nam primi cuneis scindebant fissile lignum §1.145tum variae venere artes.
那时,河流首次感受到了挖空的赤杨木(独木舟);那时,水手给群星赋予了数目与名字:昴星团、毕星团,以及吕卡翁那明亮的大熊座;那时,人们发明了用网罗捕捉野兽、用鸟媒进行欺骗,以及用猎犬围猎广阔的林地;于是,有人已用投网拍打着宽阔的河流,向深水处寻觅,另有人在海中拉起湿漉漉的渔网;那时有了坚硬的铁和声音尖锐的锯片―― 因为最初的人们是用楔子劈开易裂的木头―― 那时各种技艺纷纷产生。
Labor omnia vicit §1.146inprobus et duris urgens in rebus egestas.
无情的劳作克服了一切,以及在艰难境遇中步步紧逼的匮乏。
§1.147Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
刻瑞斯最先[教授]凡人以铁犁耕耘土地。

词汇与语法注释

  1. §1.74unde — 关系副词,指代前文 §1.73 中提到的播种斯佩耳特小麦的地方。
  2. §1.79alternis — 夺格,表示“隔年地”或“轮流地”(省略了 vicibus)。
  3. §1.83nec nulla — 双重否定,表示强烈的肯定(“确实有相当的好处”)。
  4. §1.118nihil — 修饰 officiunt 的副词性宾格,与句首的 nec 构成双重否定(“并非完全没有危害”,即“带来不小的危害”)。
  5. §1.121colendi — 动名词属格,修饰 viam(“耕作之路”)。
  6. §1.147Prima Ceres — 由于主动词(出现在下一行的 docuit)尚未出现,此处需根据上下文补出“[教授了]”。

引用这一段

维吉尔, 农耕诗 §1.74-1.147. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0690.phi002.humanitext-lat2:1.74-1.147

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。