Humanitext Reader

维吉尔 · 牧歌 §6.1-6.86

阿波罗的告诫与西勒诺斯所唱创世及神话之歌

第 7 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

诗人叙述了阿波罗如何告诫他唱牧歌而非史诗战争,并将其作品献给瓦鲁斯。随后他讲述了西勒诺斯在被少年和仙女绑住后所唱的歌,歌中描述了世界的创造和各种神话变形的故事。

§6.1Prima Syracosio dignata est ludere versu, §6.2nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
我的塔利亚最初不嫌在西西里的诗行中嬉戏,也不以居住在森林中为耻。
§6.3Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem §6.4vellit, et admonuit: “Pastorem, Tityre, pinguis §6.5pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.
当我正要歌唱国王与战争时,琴修斯扯了扯我的耳朵,并警告说:“提提鲁斯啊,牧人理应放牧肥壮的羊群,吟唱抽丝般的诗篇。
§6.6Nunc ego—namque super tibi erunt, qui dicere laudes, §6.7Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella— §6.8agrestem tenui meditabor arundine Musam.
” 如今我——因为,瓦鲁斯啊,会有足够多的人渴望歌颂你的荣耀,并谱写惨烈的战争—— 我将用纤细的芦笛研习乡野的缪斯。
§6.9Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quis §6.10captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, §6.11te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est, §6.12quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
我并非歌唱未经嘱托之事:然而,如果也有人,如果有人因爱所迷而读到这些,瓦鲁斯啊,我们的柽柳,我们整片林地都将歌唱你;没有任何一页比那写有瓦鲁斯名字的诗页,更能取悦斐波斯了。
§6.13Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antro
唱吧,皮埃里亚的缪斯们!
§6.14Silenum pueri somno videre iacentem, §6.15inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho: §6.16serta procul tantum capiti delapsa iacebant, §6.17et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
克罗米斯和姆纳希洛斯在洞穴中瞧见西勒诺斯正躺在梦乡里,像往常一样,他的血管因昨日的巴克科斯佳酿而饱满:花冠就在不远处,仿佛刚刚从头上滑落,沉重的大酒杯因磨损的把手而悬垂着。
§6.18Adgressi—nam saepe senex spe carminis ambo §6.19luserat—iniciunt ipsis ex vincula sertis: §6.20addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,— §6.21Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videnti §6.22sanguineis frontem moris et tempora pingit.
他们袭击了他——因为这位老人经常用唱歌的希望愚弄这两个人——并用那花冠本身做成的锁链套住他:埃格勒加入了同盟,并出现在胆战心惊的他们面前—— 埃格勒,奈亚得斯中最美丽的一位——就在他刚刚睁眼时,她用血红的桑椹涂红了他的额头和太阳穴。
§6.23Ille dolum ridens, “Quo vincula nectitis?” inquit;
他嘲笑着这个把戏,说道:“你们为何编结锁链?
§6.24“solvite me, pueri; satis est potuisse videri:
” “放开我,孩子们;能被你们这样看见就已经足够了。
§6.25carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis, §6.26huic aliud mercedis erit.
听听你们想要的歌吧;歌声留给你们,而对她,会有另外的赏赐。
” Simul incipit ipse.
”说完,他自己便开始了。
§6.27Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres §6.28ludere, tum rigidas motare cacumina quercus; §6.29nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, §6.30nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
那时你真会看见法乌努斯和野兽们合着节拍嬉戏,那时坚硬的橡树也摇曳着梢头;帕尔纳索斯的岩壁对斐波斯也不曾这般欢欣,罗多佩和伊斯马罗斯对奥菲斯也不曾这般惊叹。
§6.31Namque canebat, uti magnum per inane coacta §6.32semina terrarumque animaeque marisque fuissent, §6.33et liquidi simul ignis; ut his exordia primis §6.34omnia et ipse tener mundi concreverit orbis; §6.35tum durare solum et discludere Nerea ponto §6.36coeperit, et rerum paulatim sumere formas; §6.37iamque novum terrae stupeant lucescere solem, §6.38altius atque cadant submotis nubibus imbres; §6.39incipiant silvae cum primum surgere, cumque §6.40rara per ignaros errent animalia montis.
因为他唱道,大地上、天空中、海洋的种子是如何在巨大的虚空中聚集的,以及那流动的火;这一切的开端和宇宙本身尚且荒率的轮廓是如何从中凝聚的;随后,地面又是如何开始坚硬,并在海洋中隔开涅柔斯,且逐渐呈现出万物的形状;接着,大地又是如何因看见新太阳闪耀而惊奇,乌云被驱散,雨水从更高处落下;树林如何首先开始挺立,稀少的野兽如何在全然不知的山峦间流浪。
§6.41Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, §6.42Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei: §6.43his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum §6.44clamassent, ut litus “Hyla, Hyla!” omne sonaret.
由此,他叙述了人类始祖投掷的石块、萨图尔努斯的统治、高加索的猛禽,以及普罗米修斯的偷窃;他又补上了,水手们在哪个泉水边呼喊被遗弃的许拉斯,以至于整个海岸都回响着:“许拉斯,许拉斯!
§6.45et fortunatam, si numquam armenta fuissent, §6.46Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
” 他还用对雪白公牛的爱,来抚慰那如果从未有过牲畜群就会很幸福的帕西法埃。
§6.47ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
啊,不幸的少女啊,什么狂热夺去了你的心智!
§6.48Proetides inplerunt falsis mugitibus agros: §6.49at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est §6.50concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, §6.51et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
普洛伊托斯的女儿们曾用虚假的哞哞声填满田野,但她们中没有人去追逐过这般可耻的与野兽的交配,纵然她曾害怕脖子套上犁具,且经常在光滑的额头上寻找双角。
§6.52ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras: §6.53ille, latus niveum molli fultus hyacintho, §6.54ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, §6.55aut aliquam in magno sequitur grege.
啊,不幸的少女啊,你现在却在山岭间游荡;而他,雪白的肋部倚着柔软的雅辛托斯,在黑色的冬青栎下反刍着苍白的草叶,或是追随着庞大群落中的某只母牛。
“Claudite, nymphae, §6.56Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, §6.57si qua forte ferant oculis sese obvia nostris §6.58errabunda bovis vestigia; forsitan illum, §6.59aut herba captum viridi, aut armenta secutum, §6.60perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
“仙女们啊,狄克特波的仙女们啊,现在快关闭林间的空地吧,看看是否有什么机会,能让那头公牛游荡的蹄印呈现在我们的眼前;也许他正被青翠的草所吸引,或是跟随了牛群,正被某些母牛引向戈尔廷的牛圈。
§6.61Tum canit Hesperidum miratam mala puellam; §6.62tum Phaethontiades musco circumdat amaro §6.63corticis, atque solo proceras erigit alnos.
” 随后,他歌唱了惊叹于赫斯佩里得斯苹果的少女;随后,他用树皮苦涩的苔藓包裹住法厄同的姐妹们,并从地面上立起高耸的桤木。
§6.64Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum §6.65Aonas in montis ut duxerit una sororum, §6.66utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; §6.67ut Linus haec illi, divino carmine pastor, §6.68floribus atque apio crinis ornatus amaro, §6.69dixerit: “Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, §6.70Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat §6.71cantando rigidas deducere montibus ornos: §6.72his tibi Grynei nemoris dicatur origo, §6.73ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo. ”
随后,他歌唱着在佩尔梅索斯河畔游荡的加鲁斯,姐妹中的一位是如何将他引向阿奥尼亚的山岭,斐波斯的所有合唱队又是如何向这位男子起立致敬;牧羊人兼神圣歌手林努斯,头发装饰着鲜花和苦涩的芹菜,是如何对他说道:“缪斯们把这些芦笛送给你,瞧,收下吧,它们曾赐予那位阿斯克拉的老人,他曾用它们在歌唱中将坚硬的梣树从山上引下;愿你用它们来歌唱格律涅昂森林的起源,免得有什么圣林,是阿波罗能更引以为傲的。
§6.74Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
” 我何需说起尼斯斯的女儿斯库拉呢?
§6.75candida succinctam latrantibus inguina monstris §6.76Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto, §6.77ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis, §6.78aut ut mutatos Terei narraverit artus; §6.79quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, §6.80quo cursu deserta petiverit, et quibus ante §6.81infelix sua tecta supervolitaverit alis?
有传说流传着,她那白皙的腰腹间围着吠叫的怪物,曾折磨过杜利基翁的船只,并在深邃的深渊里,啊,用海犬撕碎了胆怯的水手们;或者他是如何讲述特雷乌斯被改变的肢体;菲洛美拉为他准备了何等宴飨,何等礼物,她以何等的奔逃寻求了荒野,且在此之前,不幸的她又以何种翅膀在自己的屋顶上盘旋?
§6.82Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus §6.83audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, §6.84ille canit: pulsae referunt ad sidera valles; §6.85cogere donec ovis stabulis numerumque referri §6.86iussit, et invito processit Vesper Olympo.
凡是斐波斯昔日研习时、那幸福的埃夫罗塔斯河曾倾听并命令月桂树背诵的一切,他都歌唱了:震动的山谷将歌声传回星空;直到暮星命令将羊群赶回羊圈并清点数目,并在不情愿的奥林匹斯山中,暮星现身。

词汇与语法注释

  1. 6.5deductum dicere carmen — 形容词 *deductum*(字面意为“拉细的、纺出的”)是一种修辞隐喻,指代精细、谦逊的牧歌文风,与国王与战争(*reges et proelia*)的宏大史诗风格形成对比。
  2. 6.15inflatum hesterno venas — *venas*(血管)是修饰被动分词 *inflatum* 的关系宾格(希腊式宾格),表示“因昨夜之酒而使其血管膨胀”。
  3. 6.24satis est potuisse videri — 关于 *potuisse videri* 有两种主要解释:(1)将 *videri* 视作被动语态(“被看见”),意为“仅是能被看见[处于这种被捕获的状态]就已经足够了”;(2)将 *videri* 视作系动词(“显得”),意为“仅是[向你们]显得有能力[束缚我]就足够了”。本译采用被动解释(1),这更符合西勒诺斯对少年们的恶作剧表示宽容的语境。
  4. 6.31uti magnum per inane coacta — 疑问副词 *uti*(表示“如何”)引导间接疑问句,后接虚拟式过去完成时 *fuissent* 以及随后的一系列虚拟式动词(*concreverit*, *coeperit*, *stupeant*等),用以描述宇宙创生的过程。
  5. 6.45fortunatam, si numquam armenta fuissent — *fortunatam* 为宾格(感叹宾格,或与前句的 *Pasiphaen* 作同位语),*si numquam armenta fuissent* 是使用虚拟式过去完成时的与过去事实相反的条件从句,意为“要是牲畜群从未存在过,她该是多么幸运”。
  6. 6.64errantem Permessi ad flumina Gallum — *Gallum*(加鲁斯)是先行结构(prolepsis)的一个实例,在此处本应作为后续 *ut* 从句(*ut... duxerit*)的主语,却被提前作为主句的宾格处理。

引用这一段

维吉尔, 牧歌 §6.1-6.86. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0690.phi001.humanitext-lat2:6.1-6.86

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。