§1.1M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat.
马尔库斯·卡托出生于自治市图斯库鲁姆,在年轻时,于致力于公职之前,曾在萨宾地区生活,因为他在那里拥有一处由父亲留下的遗产。
inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit.
此后,正如曾任监察官的马尔库斯·佩尔彭纳常说的那样,在与他在执政官和监察官任期内的同僚卢基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯的劝说下,他迁往罗马,并开始在广场上活动。
§1.2primum stipendium meruit annorum decem septemque.
他在十七岁时服了第一次兵役。
Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit.
在昆图斯·法比乌斯和马尔库斯·克劳狄乌斯担任执政官期间,他在西西里担任军职论坛官。
inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibaris.
从那里返回后,他随从了盖乌斯·克劳狄乌斯·尼禄的军营,在塞纳战役中,他的功绩得到了极高的评价,在那场战役中,汉尼拔的兄弟哈斯德鲁巴尔阵亡了。
§1.3quaestor obtigit P. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine vixit: namque ab eo perpetua dissensit vita.
他作为财务官被指派给执政官普布利乌斯·阿非利加努斯,但他与其相处并不符合抽签决定的亲密关系;因为他终生都与他意见相左。
aedilis plebei factus est cum C. Helvio.
他与盖乌斯·赫尔维乌斯一同被选为平民营造官。
§1.4praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.
作为裁判官,他获得了萨丁尼亚行省,此前他在担任财务官从非洲撤回时,曾从该地带回了诗人昆图斯·恩尼乌斯,我们对这一举动的评价不亚于任何最盛大的萨丁尼亚凯旋式。