§1.1Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. §1.2cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi affuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit. quo facto, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum non videretur. §1.3interim Karthaginienses classe apud insulas Aegates a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviundum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non §1.4posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi, donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent. §1.5hoc consilio pacem conciliavit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenerent, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret: non enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus hostes adversariis tradere. huius pertinaciae cessit Catulus.
ハンニバルの息子で、バルカとあだ名されるカルタゴ人ハミルカルは、第一次ポエニ戦争において、しかしその末期に、きわめて若い身空でシキリアにおける軍の指揮を執り始めた。彼の到来前には、カルタゴ人の戦況は海でも陸でも芳しくなかったが、彼自身がそこに現れるや、決して敵に屈せず、また害を加える機会も与えず、それどころか、しばしば好機が与えられると攻撃を仕掛け、常に優勢のうちに退いた。このことによって、カルタゴ人がシキリアにおけるほとんどすべてを失っていたにもかかわらず、彼はエリュクスを実に見事に防衛したので、その場所で戦争が行われたとは思われないほどであった。その間に、カルタゴ人はアエガテス諸島近海での海戦において、ローマの執政官ガイウス・ルタティウスに敗北し、戦争を終わらせることを決定し、その件をハミルカルの裁量に委ねた。彼は戦いを望む情熱に燃えていたものの、やはり平和に仕えるべきだと考えた。なぜなら、戦費によって消耗し尽くした祖国が、これ以上長く戦争の惨禍に耐えることはできないと理解していたからである。しかしそれは、もし情勢がほんの少しでも回復したならば、直ちに戦争を再開し、ローマ人を武力で追撃することを心の中で企てるという条件においてのことであった。彼らが勇気によって勝利するか、あるいは敗北して降伏するまで。この計画のもとに彼は和平を調停したが、その際、彼の不屈の精神はきわめて強烈であった。カトゥルスが、彼とその部下たち(彼らはエリュクスを保持していた)が武器を捨ててシキリアから退去しない限り、戦争を終結させるつもりはないと言ったとき、祖国が屈服しつつあるとはいえ、自分自身はこれほど大きな不名誉を被って帰国するくらいなら、むしろ死を選ぶと宣言したほどであった。なぜなら、敵に対抗するために祖国から受け取った武器を敵対者に引き渡すことは、自らの勇気にふさわしくないと考えたからである。この執拗さにカトゥルスは屈した。