§3.1Fuerunt praeterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post obitum eius imperia ceperunt, in eis Antigonus et huius filius Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus.
此外,在亚历山大大帝之友中,有一些在他去世后掌握了统治权的伟大国王,其中有安提柯及其子德米特里、利西马科斯、塞琉古、托勒密。
§3.2ex his Antigonus in proelio, cum adversus Seleucum et Lysimachum dimicaret, occisus est.
在这些人中,安提柯在与塞琉古和利西马科斯交战时,在战斗中被杀。
pari leto affectus est Lysimachus ab Seleuco: namque societate dissoluta bellum inter se gesserunt.
利西马科斯被塞琉古施以同样的死法:因为盟约破裂,他们相互开战。
§3.3at Demetrius, cum filiam suam Seleuco in matrimonium dedisset neque eo magis fida inter eos amicitia manere potuisset, captus bello in custodia socer generi periit a morbo.
然而,德米特里虽然将自己的女儿嫁给了塞琉古,但两人的友谊并未因此而变得更加可靠;他在战争中被俘,在囚禁中因病去世——这位岳父死于其女婿的监禁之下。
§3.4neque ita multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno dolo interfectus est, quem ille a patre expulsum Alexandrea alienarum opum indigentem receperat.
此后不久,塞琉古被托勒密·克劳诺斯用诡计杀害;而当克劳诺斯被其父亲逐出亚历山大港、急需他人援助之时,塞琉古曾收留了他。
ipse autem Ptolemaeus, cum vivus filio regnum tradidisset, ab illo eodem vita privatus dicitur.
然而,托勒密本人虽然在生前将王位传给了儿子,据说却被那同一个儿子夺去了生命。
§3.5De quibus quoniam satis dictum putamus, non incommodum videtur non praeterire Hamilcarem et Hannibalem, quos et animi magnitudine et calliditate omnes in Africa natos praestitisse constat.
既然我们认为关于这些人的论述已经足够,那么不漏掉哈米尔卡和汉尼拔似乎并非不妥,众所周知,他们两人在胸怀的伟大和机智上都超越了所有出生于非洲的人。