§5.1Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus.
除了这位伟人杰出的美德之外,还伴随着令人惊叹的奇妙机缘。
nam proelia maxima natali suo die fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem festum haberet universa Sicilia.
因为他所有最重大的战役都是在自己的生日那天打响的,由此导致整个西西里都将他的生日定为节日。
§5.2huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, vadimonium cum vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon oravit homines, ne id facerent.
当一个名叫拉菲斯提乌斯的傲慢且忘恩负义之徒,声称要依法起诉他,企图强令他提供出庭保证,并且有许多人聚集起来,试图用武力制止那人的无礼行径时,提摩莱昂恳求人们不要这样做。
namque id ut Laphystio et cuivis liceret, se maximos labores summaque adiisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque vellet, legibus experiri liceret.
因为他说,自己承受了最大的劳苦、冒险经历了最大的危险,正是为了让拉菲斯提乌斯以及任何其他人都能享有这种权利;因为,如果允许所有人依法就每个人所期望的事进行诉讼,这才是自由的真正体现。
§5.3idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus, in contione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inveheretur in Timoleonta, dixit nunc demum se voti esse damnatum: namque hoc a dis immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis, in qua cuivis liceret de quo vellet quod vellet impune dicere.
同样,当一个与拉菲斯提乌斯相似、名叫德迈内图斯的人在公民大会上开始贬低他的功绩,并对提摩莱昂进行若干指责时,他说现在自己终于还清了神愿:因为他一直向不朽的神明祈求,能为叙拉古人恢复这样一种自由,即任何人都可以在不受到惩罚的情况下,对任何他想评论的人畅所欲言。
§5.4Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymnasio, quod Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia sepultus est.
当他寿终正寝时,在整个西西里的共同悼念下,由叙拉古人在被称为“提摩莱昂学校”的体育馆里为他举行了国葬。