§1.1Timoleon Corinthius.
科林斯的提摩莱隆。
sine dubio magnus omnium iudicio hic vir exstitit.
毫无疑问,在所有人的评判中,此人都是一位伟大的英雄。
namque huic uni contigit, quod nescio an nulli, ut et patriam, in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inveteratam servitutem depelleret totamque Siciliam, multos annos bello vexatam a barbarisque oppressam, suo adventu in pristinum restitueret.
因为发生在这独一无二之人身上的事,我不知是否曾发生在其他人身上,即他既将他所出生的祖国从僭主的压迫中解放出来,又为他被派往援助的叙拉古人驱逐了早已根深蒂固的奴役,并且通过自己的到来,将多年饱受战争折磨、受蛮族压迫的整个西西里恢复了往昔的面貌。
§1.2sed in his rebus non simplici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sapientius tulit secundam quam adversam fortunam.
但在这些事务中,他并非只受到单一命运的折磨,而且,在被认为更为困难的事情上,他对待顺境比对待逆境要理智得多。
§1.3nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque regni ipse posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit civium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit.
因为当他的兄弟提摩法奈斯(一位由科林斯人选出的将领)通过雇佣兵夺取了僭主权位、而他自己本可以分享统治权时,他却极力远离这项罪行,以至于他将同胞市民的自由置于兄弟的安全之上,并认为服从法律比统治祖国更为可取。
§1.4hac mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curavit.
怀着这样的意图,他通过一个占卜者和一位共同的姻亲(他们同父母所生的姐妹嫁给了此人),策划杀死了那个身为僭主的兄弟。
ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit.
他自己不仅没有动手,甚至连兄弟的血都不愿看一眼。
nam dum res conficeretur, procul in praesidio fuit, ne quis satelles posset succurrere.
因为当事情在进行时,他远在守备所中,以免任何卫士能够前来营救。
§1.5hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus: nonnulli enim laesam ab eo pietatem putabant et invidia laudem virtutis obterebant.
他的这一极为光辉的举动并未受到所有人同样的好评:因为有些人认为他伤害了骨肉亲情,并出于嫉妒而诋毁对他美德的赞誉。
mater vero post id factum neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin eum fratricidam impiumque detestans compellaret.
而他的母亲在这一事件之后,既不许儿子进家门,也不愿见他,每逢见到,必痛骂他是大逆不道的弑兄者。
§1.6quibus rebus ille adeo est commotus, ut nonnumquam vitae finem facere voluerit atque ex ingratorum homirnam conspectu morte decedere.
由于这些事情,他深受打击,以至于有时想要结束自己的生命,并通过死亡从那些忘恩负义之人的视线中消失。