§1.1Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico collaudatus est: eo enim usus est familiarissime.
斯巴达人阿格西劳斯不仅受到其他作家的赞扬,尤其受到苏格拉底弟子色诺芬的极力称赞,因为他和色诺芬的关系最为密切。
§1.2hic primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem.
他首先与他哥哥的儿子里奥提基德斯就王位展开了争夺。
mos erat enim Lacedaemoniis a maioribus traditus, ut binos haberent semper reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartae reges fuerunt.
因为斯巴达人有一项由祖先流传下来的传统,即他们始终要从普罗克勒斯和欧律斯提涅斯这两个家族中同时保留两位国王,与其说是拥有实权,不如说是名义上的,这两个家族是赫拉克勒斯的后代,也是斯巴达的第一批国王。
§1.3horum ex altera in alterius familiae locum fieri non licebat: ita suum utraque retinebat ordinem.
在这些家族中,不允许从一个家族中选出成员来填补另一个家族的位置;因此,两个家族各自保持着自己的顺序。
primum ratio habebatur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset; sin is virile secus non, reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate.
首先,会优先考虑在位去世者的子嗣中最年长的一位;如果他没有留下男性后嗣,那么就选择血缘关系最近的人。
§1.4mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reliquerat Leotychidem.
阿格西劳斯的哥哥阿基斯国王已经去世,留下了儿子里奥提基德斯。
quem ille natum non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat.
虽然阿基斯在里奥提基德斯出生时没有承认他,但在临终时却宣布他就是自己的儿子。
is de honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendit neque id quod petivit consecutus est.
此人与他的叔叔阿格西劳斯争夺王位的荣耀,却没有得到他所追求的。
§1.5nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis temporibus potente, Agesilaus antelatus est.
因为在莱桑德的支持下——正如我们上面所指出的,这是一个爱搞党派活动且在当时很有权势的人——阿格西劳斯被优先选中了。