§1.1Epaminondas, Polymnii filius, Thebanus.
波吕姆尼斯之子,底比斯人埃帕米农达。
de hoc priusquam scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neve ea, quae ipsis leviora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur.
在写到他之前,似乎有必要对读者预先说明:不要用自己的习惯去衡量他人的习惯,也不要认为那些对他们自己来说较为轻微的事物,在其他民族中也是同样如此。
§1.2scimus enim musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni: quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur.
因为我们知道,在我们的习俗中,音乐与杰出人物的身分是不相称的,而跳舞甚至被归为缺点;然而所有这些,在希腊人看来,却既是讨人喜欢的,又是值得称赞的。
§1.3cum autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, nihil videmur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam.
但是,既然我们想要描绘出埃帕米农达的习惯和生活的画像,我们似乎就不应该省略任何有助于阐明它的内容。
§1.4quare dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus.
因此,我们将首先讲述他的出身,其次讲他学过哪些学科以及受教于何人,然后讲他的性格和才干,以及如有其他值得记忆的事物,最后讲他的功绩,而这些功绩在大多数人看来,是优先于心灵的诸美德的。