§1.1Datames, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, primum militum in numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur.
达达梅斯,父亲是卡里亚人卡米萨雷斯,母亲是斯基泰人,他最初在阿塔薛西斯麾下,属于守卫王宫的禁卫军之列。
pater eius Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus et regi multis locis fidelis erat repertus, habuit provinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri.
他的父亲卡米萨雷斯,因为被发现不仅武艺高强、作战勇猛,而且在许多场合对国王忠心耿耿,因而领有毗邻卡帕多西亚的基利家一部分作为省份,该地居住着白叙利亚人。
§1.2Datames militare munus fungens primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex adversus Cadusios gessit.
达达梅斯在最初执行军务时,在国王对卡杜西人进行的战争中,展现了自己是怎样的人。
namque hic magni fuit eius opera.
因为在这场战争中,他的功劳极具价值。
quo factum est, cum in eo bello cecidisset Camisares, ut paterna ei traderetur provincia.
因此,当卡米萨雷斯在这场战争中阵亡时,父亲的省份便被移交给了他。