§1.1Dion, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere natus, utraque implicatus tyrannide Dionysiorum.
迪翁,希帕里努斯之子,叙拉古人,出身高贵,曾卷入狄奥尼西奥斯父子的两代僭主统治中。
namque ille superior Aristomachen, sororem Dionis, habuit in matrimonio, ex qua duos filios, Hipparinum et Nisaeum, procreavit totidemque filias, nomine Sophrosynen et Areten, quarum priorem Dionysio filio, eidem cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram, Areten, Dioni.
因为那位年长的狄奥尼西奥斯娶了迪翁的姊妹阿理斯托玛科为妻,与她生下了两个儿子,即希帕里努斯和尼塞乌斯,以及同样数量的女儿,名叫索夫罗叙涅和阿雷特;他将其中前者嫁给了他的儿子狄奥尼西奥斯(即他将王位留给的那个人),将另一个女儿阿雷特嫁给了迪翁。
§1.2Dion autem praeter generosam propinquitatem nobilemque maiorum famam multa alia ab natura habuit bona, in eis ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, magnam corporis dignitatem, quae non minimum commendat, magnas praeterea divitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxerat.
而迪翁除了高贵的姻亲关系和祖辈的显赫声望外,天生还拥有许多其他的美好品质,其中包括顺从、温和、适合学习优秀技艺的天赋,使他显得颇为高贵的身体威仪,此外还有父亲留下的巨额财富(他自己又通过僭主的赏赐增加了这些财富)。
§1.3erat intimus Dionysio priori, neque minus propter mores quam affinitatem.
他与年长的狄奥尼西奥斯关系极为亲密,这不仅是因为姻亲关系,同样也是因为他的品性。
namque etsi Dionysii crudelitas ei displicebat, tamen salvum propter necessitudinem, magis etiam suorum causa studebat.
因为虽然狄奥尼西奥斯的残暴让他感到不快,但由于亲属关系,更为了自己亲人的缘故,他仍然极力维护其安全。
aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum movebatur tyrannus, nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat.
在重大事务中他总在场,若非僭主自身更大的欲望从中作梗,僭主在很大程度上都会受到他建议的影响。
§1.4legationes vero omnes, quae essent illustriores, per Dionem administrabantur: quas quidem ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate leniebat.
事实上,所有较为著名的使节出使事务都由迪翁经办;他通过勤勉地赴任、忠诚地执行这些使命,以自己的人道关怀缓和了僭主极其残暴的名声。
§1.5hunc a Dionysio missum Karthaginienses sic suspexerunt, ut neminem umquam Graeca lingua loquentem magis sint admirati.
当他被狄奥尼西奥斯派遣时,迦太基人对他非常崇敬,以至于他们从未对任何说希腊语的人表示过更大的赞赏。