Humanitext Reader

康涅利乌斯·尼波斯 · 阿尔西比亚德斯传 §8.1-8.6

羊河之战的警告与雅典军队的惨败

第 8 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

阿尔西比亚德斯前往羊河的阿特拿军队,提议利用色雷斯人的援助击退斯巴达人,但遭到将军菲洛克莱斯的拒绝,随后阿特拿军队正如他所警告的那样因疏忽而遭到莱桑德的毁灭性袭击。

§8.1Neque tamen a caritate patriae potuit recedere.
然而,他仍无法割舍对祖国的热爱。
nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super, §8.2Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere; Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus copiis plus quam navibus valerent; §8.3sibi autem esse facile Seuthem, regem Thraecum, adducere ut eum terra depelleret: quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum compositurum.
因为当时阿特拿人的将军菲洛克莱斯已将自己的舰队部署在羊河,而斯巴达人的将军莱桑德就在不远处——后者正致力于尽可能延长战争,因为波斯国王向他们提供了资金,相反,消耗殆尽的阿特拿人除了武器和船只之外一无所有—— 阿尔西比亚德斯来到阿特拿人的军队中,并在普通士兵面前开始提议:如果他们愿意,他将迫使莱桑德要么交战,要么求和;斯巴达人之所以不愿进行海战,是因为他们在陆军力量上强于海军;而且对他来说,很容易说服色雷斯国王塞乌特斯将莱桑德从陆地上驱逐出去:一旦做到这一点,莱桑德将不可避免地要么进行海战,要么结束战争。
§8.4id etsi vere dictum Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum futurum et, si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore, contra ea, si quid adversi accidisset, se unum eius delicti futurum reum.
菲洛克莱斯虽然察觉到这些话是真实的,但仍不愿接受这些要求,因为他觉得,一旦接纳了阿尔西比亚德斯,自己在军队中将变得无足轻重,且如果发生任何顺利的事,自己在其中的功劳将化为乌有,相反,如果发生任何不幸的事,他将独自承担这一过失的责任。
§8.5ab hoc discedens Alcibiades 'quoniam' inquit 'victoriae patriae repugnas, illud moneo, ne iuxta hostem castra habeas nautica: periculum est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio detur Lysandro vestri opprimendi exercitus'.
在离开他时,阿尔西比亚德斯说:“既然你阻碍祖国的胜利,我提出如下警告:不要在敌人附近驻扎海军营地:因为危险的是,由于你们士兵的纪律涣散,莱桑德将获得摧毁你们军队的机会。
§8.6neque ea res illum fefellit.
” 而这一预料并没有欺骗他。
nam Lysander, cum per speculatores comperisset vulgum Atheniensium in terram praedatum exisse navesque paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum delevit.
因为莱桑德通过侦察兵得知阿特拿人的普通兵士已上岸劫掠,船只几乎空无一人,他没有放过这个行动的机会,并凭那次袭击彻底摧毁了整场战争。

词汇与语法注释

  1. 8.1qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret — 在关系从句 `qui ... duceret` 中,短语 `in eo ... ut ...` 意为“致力于……”或“专心于……”。`eo` 是夺格指示代名词,`ut` 从句(名词性从句)说明其具体内容。`ducere` 在此意为“拖延”或“延长”(战争)。
  2. 8.1Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super — `Atheniensibus` 是所有与格,受到过去分词 `exhaustis`(消耗殆尽的)的修饰。`super` 是动词 `supererat`(剩下)的割裂形式(tmesis),因此 `nihil erat super` 意为“什么也没有剩下”(即 `nihil supererat`)。
  3. 8.2si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere — 隶属于 `agere coepit`(开始谈判/提议)所引导的间接引语(Oratio Obliqua)。`se coacturum [esse]` 是“对格加不定式”结构。条件从句 `si vellent` 对应直接引语中的 `si vultis`(如果你们愿意),因主句时态为过去而变为虚拟式未完成过去时。
  4. 8.4se Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum futurum — `se ... futurum [esse]` 是作 `sentiebat`(觉得/意识到)宾语的“对格加不定式”结构。`Alcibiade recepto` 是夺格独立结构,表条件(“如果接纳了阿尔西比亚德斯”)。`nullius momenti` 是性质属格,意为“毫无重要性/无足轻重”。
  5. 8.5occasio detur Lysandro vestri opprimendi exercitus — `vestri ... exercitus` 受到 `opprimendi` 的修饰。`vestri` 是物主形容词 `vester` 的阳性单数属格形式,修饰 `exercitus`(阳性单数属格),整体构成动形容词(gerundive)结构,意为“袭击你们军队的(机会)”。注意不要与人称代词 `vos` 的属格 `vestri` 引导的动名词结构相混淆。

引用这一段

康涅利乌斯·尼波斯, 阿尔西比亚德斯传 §8.1-8.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.humanitext-lat2:8.1-8.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。