§11.1Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi nescio quo modo in illo uno laudando consentiunt.
这位被大多数人诽谤的人物,却得到了三位极具权威的历史学家的极力赞美:与他同时代的修昔底德,稍晚出生的泰奥彭波斯,以及蒂迈欧。 后两位公认最刻薄的历史学家,不知为何,在赞美这同一个人的事情上却达成了一致。
§11.2namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc amplius: cum Athenis, splendidissima civitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate superasse vitae; §11.3postquam inde expulsus Thebas venerit, adeo studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare (omnes enim Boeoti magis firmitati corporis quam ingenii acumini serviunt); §11.4eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa virtus in patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse, ut parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios vinceret; fuisse apud Thraecas, homines vinolentos rebusque veneriis deditos: hos quoque in his rebus antecessisse; §11.5venisse ad Persas, apud quos summa laus esset fortiter venari, luxuriose vivere: horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur. §11.6quibus rebus effecisse ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus.
因为他们不仅宣扬了我们在上文所写的关于他的那些事,而且还说了更多:虽然他出生在雅典这个最显赫的城邦,但他以生活的显赫与尊严超越了所有人;在他被从那里驱逐并来到底比斯之后,他如此投身于他们的追求,以至于在劳苦和体力上无人能与他匹敌(因为所有的波奥蒂亚人都更注重肉体的强壮,而非智力的敏锐);这位同样的人在斯巴达人中——在他们的习俗中,最高的德行在于忍耐——也如此致力于艰苦的生活,以至于在饮食和生活方式的节俭上击败了所有的斯巴达人;他曾身处色雷斯人(一帮嗜酒且沉溺于纵欲的人)之中,在这些事情上也超越了他们;他来到了波斯人那里,在他们当中,勇敢地狩猎和奢侈地生活是最高的荣耀,他如此模仿他们的习惯,以至于他们自己在此类事情上都最钦佩他;凭借这些,他使得无论他身处何人之中,都被尊为首领并深受爱戴。
sed satis de hoc: reliquos ordiamur.
关于此人就说这么多吧,让我们开始讲述其余的人。