§10.1Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem virum sibi conciliari veniam dedit.
国王赞赏这个人的宽宏气度,并渴望将这样的人才招揽到自己身边,于是准许了其请求。
ille omne illud tempus litteris sermonique Persarum dedit: quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur apud regem verba fecisse, quam ii poterant, qui in Perside erant nati.
他把那段全部时间都用于学习波斯人的文学和语言;他对此精通至极,以至于据说他在国王面前发表讲话时,比那些出生在波斯的人还要流利得多。
§10.2hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Graeciam bello oppressurum, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae sibi constituit.
他向国王许下了许多诺言,尤其是最令人愉悦的一条:如果国王愿意采纳他的建议,他将在战争中击败希腊。 随后,他带着阿尔塔薛西斯赐予的丰厚礼物返回亚洲,并在马格内西亚安了家。
§10.3namque hanc urbem ei rex donarat, his quidem verbis, quae ei panem praeberet (ex qua regione quinquagena talenta quotannis redibant), Lampsacum autem, unde vinum sumeret, Myunta, ex qua obsonium haberet.
因为国王曾把这座城市赐给他,并说了这样的话:“让它来为你提供面包”(该地区每年带来五十个塔兰同的收入);此外,还赐予了兰普萨科斯以提供美酒,以及米乌斯以提供副食。
Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiae.
这个人的纪念碑有两个一直留存到我们的时代:一个是靠近他被埋葬之城镇的陵墓,另一个是马格内西亚广场上的雕像。
§10.4de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam, venenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare posse desperaret.
关于他的死,在大多数作家的著作中有各种不同的记载,但我们尤其认可修昔底德这位著作者,他说特米斯托克利在马格内西亚因病去世,并且没有否认有这样一种传闻,即当他对自己无法履行向国王许下的关于击败希腊的诺言感到绝望时,便自愿服毒自尽。
§10.5idem ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriae prodidit.
同一位作者还记载,他的骨灰由他的朋友们秘密安葬在阿提卡,因为他曾被判处叛国罪,法律是不允许安葬于此的。