§1.1Themistocles, Neocli filius, Atheniensis.
雅典人特米斯托克利,尼奥克勒斯之子。
huius vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur.
他青年时代的缺点被伟大的美德所弥补,以至于无人能凌驾于他之上,被认为能与他并驾齐驱的人也极少。
§1.2sed ab initio est ordiendus.
但他的故事必须从头说起。
pater eius Neocles generosus fuit.
他的父亲尼奥克勒斯出身高贵。
is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles.
他娶了一位阿卡纳尼亚公民为妻,特米斯托克利便由她所生。
qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est.
由于他生活过于放荡,且不顾家产,不为父母所器重,因而被父亲剥夺了继承权。
quae contumelia non fregit eum, sed erexit.
这一耻辱不仅没有击垮他,反而激发了他的斗志。
§1.3nam cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens.
因为他认定,若非付出极大的努力,这一耻辱便无法洗刷,于是他将自己完全奉献给国家事务,更加勤勉地为朋友和自己的名声服务。
multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant
他频繁参与私人诉讼,经常在民众大会上发表讲话;没有他的参与,便无法进行任何重大事务;他能迅速发现所需要的事情,并在演说中轻易地将其阐明。
§1.4reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat.
在执行事务方面,他也同样迅速,不亚于在构思事务时的敏捷,因为正如修昔底德所说,他既能对眼前的事态做出最真实的判断,又能对未来的发展做出最精明的推测。
quo factum est ut brevi tempore illustraretur.
因此,在很短的时间内,他就名声大噪。