← キケロ

ティマイオス

§46-52

若い神々による肉体形成と視覚の機能および哲学

造物主が魂を星々に配分した後の若い神々による肉体形成と、視覚のメカニズム、および視覚から得られる最大の恩賜としての哲学の重要性が語られる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§46

​Quae cum ita dissignasset seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset,1 alios in terram, alios in lunam, alios in reliquas mundi partes, quae sunt spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat. Post autem eam sationem dis, ut ita dicam, iunioribus permisit, ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo, quod deberet accedere, id omne, et quae consequentia essent, perpolirent et absolverent; deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret.

このようにこれらを割り当て、後に何か誤りや不具合が生じたとしても、自らはすべての責任や非難の外部にある状態にした上で、ある魂を地球に、ある魂を月に、またある魂を時間の空間の目印および定められた記号である宇宙の残りの部分に、種を蒔くかのように散らしながら配置した。この種蒔きの後、彼は、いわば若い神々に、死すべき肉体を形成すること、そして人間の魂の残りの部分で、付け加えられるべきあらゆるもの、およびそれに伴うすべてのものを仕上げ、完成させることを委ねた。さらに、この生物に対して彼らが自らを支配者、導き手として差し出し、その生を可能な限り美しく支配し、舵取りすることを委ねた。それは、この生物自身が美しく作られたにもかかわらず、自らの過ちによって自らに何らかの悲惨さを招き寄せることがないようにするためであった。

§47

​Atque is quidem, qui cuncta conposuit, constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et aquae et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur2 easque inter se copulabant haud isdem vinclis, quibus ipsi erant conligati, sed talibus, quae cerni non possent propter parvitatem, crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque effluente animi divini ambitus inligabant.

そして、万物を構成したあの者は、自らの状態に恒常的に留まっていた。しかし、彼によって創造された者たちは、父の命令を知ると、これに従った。こうして、彼らは死すべき生物の不死なる原理を受け取ると、自らの生みの親であり製作者である者を模倣し、火、土、水、気の微粒子を宇宙から、後で再び返すことにして借り受け、それらを、自分たちが結びつけられているのと同じ絆ではなく、その小ささのために見ることができないような、密集した、いわば融解した小さな楔のような絆で互いに結合させ、すべてから一つの肉体を作り上げた。そしてその中に、流入し流出する、神的な魂の回転を縛りつけた。

§48

​Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant, tum ferebantur. Ita totum animal movebatur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur. Nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc, modo illuc * * * ​Sed si in splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne, qui est ob os offusus, se confudit et contulit. Dextra autem videntur, quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes attingunt. Respondent autem dextera dexteris, laeva laevis conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt.3 Id fit, cum speculorum levitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dextera detrusit in laevam partem oculorum laevaque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum; quae convertens inferiora reddit, quae sunt superiora.

それゆえ、彼らは激しい流れの中に沈められ、支配することも支配されることもなく、大きな力によってある時は運び、ある時は運ばれた。こうして、あの生物全体は確かに動かされたが、無秩序かつ偶然に動き、六つの運動によって運ばれた。というのも、前へ、後ろへ、左へ、右へ、上へ、下へと、ある時はこちらへ、ある時はあちらへと …しかし、もし光の中に定まると、眼の火が、顔の前に注がれているあの火と混ざり合い合流するとき、同一の姿か、あるいは時には変化した姿が映し出される。しかし、左にあるものが右に見えるのは、眼の反対側の部分に反対側の部分が触れるからである。しかし、光の回転によって、右は右に、左は左に対応するが、それはそれらが互いに癒着していないときである。これは、鏡の平滑さがこちら側とあちら側で高さを得て、それによって右を眼の左側に、左を右側に押し下げるときに起こる。また、顔が仰向けに見えるのは、光の偏向によるものであり、これは回転させることで、上にあるものを下にする。

§50

​Atque haec omnia ex eo genere sunt, quae rerum adiuvant causas; quibus utitur ministeriis deus, cum optimi speciem, quoad fieri potest, efficit. Sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum,4 sed has ipsas esse omnium causas, quae vim habeant refrigerandi calfaciendi, concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur. Animus autem sensum omnem effugit oculorum; at ignis, anima, aqua, terra corpora sunt, eaque cernuntur.

そして、これらすべては、事物の原因を助ける種類に属する。神は、可能な限り最も優れたものの姿を作り出すにあたり、これらの奉仕を用いる。しかし、多くの人々は、これらを原因の補助者ではなく、これら自体が万物の原因であると考えている。すなわち、冷却し、加熱し、凝固させ、液化する力を持つが、いかなる知性と理性も欠いているものを原因とみなすのである。それらは魂の中にしか存在せず、自然の他のどこにも見出されない。しかし魂は眼のあらゆる感覚を逃れるが、火、気、水、土は肉体であり、それらは見えるのである。

§51

​Illum autem, qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur, necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum, quae necessario movent alias, cum ipsae ab aliis moventur. Quocirca nobis sic cerno esse faciendum, ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de iis, quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum, et de iis, quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt.

しかし、自らを知性と知恵の愛好者であると公言する者は、知性的で知恵ある自然の第一原因を詮索せねばならず、その後に、それ自体が他から動かされる一方で、必然的に他のものを動かす事物の第二原因を詮索せねばならない。それゆえ、私たちは両方の種類の原因について語り、一方で知性を伴って最も美しく最も優れた事物を生み出す原因について、他方で知性を欠き、無秩序で混乱した変化を引き起こす原因について、個別に語るようにせねばならないと私は考える。

§52

​Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam vim, quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto. Maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi attulerunt. Nam haec, quae est habita de universitate oratio a nobis, haud umquam esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conversiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius, nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur * * *

そして、眼が現在持っているあの力を得るに至った原因については、ほぼ十分に語られたと私は思う。しかし、神々の贈り物として人類に与えられた、それらの最大の有用性について、次に説明することにしよう。なぜなら、眼は私たちに最も優れた事物の認識をもたらしてくれたからである。実際、私たちが宇宙について行ってきたこの議論は、もし星も太陽も天も眼の視界に入る性質を持たなかったならば、決して発見されなかったであろう。しかし今や、昼と夜が眼によって認識され、また月や年の運行と数が考案され、時間の空間が測定され、全自然への探究へと私たちを駆り立てた。これらの事柄から、私たちは哲学を手に入れた。この哲学という善よりも望ましく、また優れたものは、神々の許しと贈り物によって人類に与えられたことはなく、今後も与えられることはないだろう …

構文注4 件
  1. 46extra omnem culpam causamque posuisset

    名詞 causa はここでは通常の「原因」ではなく、法的な文脈における「訴訟、告発、帰責」の意味で culpa(過失、罪)と並置されている。これはプラトン原文の ἀναίτιος(無責任な、罪のない)をキケロがラテン語の法的な免責表現を用いて翻訳したものである。

  2. 47quas rursus redderent, mutuabantur

    関係代名詞 quas を伴う接続法未完了過去 redderent は、「後に返却する条件で」という合意や目的を表す。宇宙から借り受けた四元素の微粒子(particulae)が、肉体の死とともに最終的に自然に返却されるべき一時的な負債であることを示している。

  3. 49conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt

    中性複数代名詞 ea は先行する lumina(光)を指す。鏡の反射において左右が正しく対応するのは、光線同士が交差して癒着(cohaerescere)しないという条件の下での現象であることを説明している。

  4. 50non haec adiuvantia causarum

    ギリシア語の「共同原因、助因」(συναιτία)に対するキケロの訳語。現在分詞の中性複数名詞化 adiuvantia に属格 causarum(原因の)が係り、「原因を助けるもの」を意味する。真の原因(魂、知性)と、物質的な手段・道具に過ぎない第二原因とを区別するための表現である。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(1 件・最終 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校閲 — 訳文 1 件
urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.humanitext-lat1:46-52