§12.7.1quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti.
你所想知道的一切,我都写在便条里交给了埃罗斯;虽然简短,但内容比你问的还要多,其中包括关于西塞罗的事;事实上,最先让我考虑此事的正是你。
locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere.
我和他谈得非常宽宏大度;如果方便的话,我希望你向他本人询问一下具体情况。
sed quid differo? exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid requireret. velle Hispaniam, requirere liberalitatem.
但我为什么还要推迟呢? 我向他说明,是你向我转达了他的愿望和要求:他希望去西班牙,并要求宽裕的资助。
de liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio.
关于资助,我说我会给他像普布利里乌斯给他的儿子、以及祭司伦图卢斯给他的儿子那样多的数额。
de Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem.
关于西班牙,我提出了两点:第一,和对你所说的一样,我害怕遭受指责。
non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur.
难道我们放下这些武器还不够,还要去拿起相反的武器吗? 第二,当他在与凯撒的亲密关系和所有宠爱上被堂兄超越时,他将会感到痛苦。
vellem magis liberalitate uti mea quam sua libertate.
我本来更希望他利用我的慷慨,而不是利用他自己的自由。
sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere.
但尽管如此,我还是允许了;因为我当时理解你对这并不太反对。
ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo.
我会反复思考这件事,也请你同样这样做。
magna res est; simplex est manere, illud anceps.
这是一件大事;留下来是简单明了的,而那条路则是充满变数的。
verum videbimus.
但我们静观其变吧。
§12.7.2de Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit.
关于巴尔布斯,我已经在便条里写了,我也是这样打算的,一旦他回来就去办。
sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.
但如果他回来得较晚,我仍将停留三天;而且,我刚才漏掉的一点是,多拉贝拉也和我在一起。