§1.1.1petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est quod adhuc coniectura provideri possit.
\n我竞选执政官的情况(我知道你对此极为关心)大致如下,就目前根据推测所能预见而言。
prensat unus P. Galba.
只有普布利乌斯·加尔巴一人在拉票。
sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur.
人们正按照祖先的遗风,毫无掩饰和欺骗地拒绝他。
ut opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio.
正如人们普遍认为的那样,他这过分仓促的拉票对我们的计划并非不利。
nam illi ita negant vulgo ut mihi se debere dicant.
因为人们拒绝他时,通常会说他们意图在未来支持我,从而认为欠了我的人情。
ita quiddam spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri.
因此,我希望这能对我们有所进展,因为随着这一说法的流传,我们发现我们拥有非常多的朋友。
nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. xvi Kalend. Sextilis.
而我们自己,本打算在辛基乌斯说你的童仆带着这封信出发的那个时刻,即在(七月)十七日(八月朔日前十六日)的护民官选举会场(战神广场)上开始拉票。
competitores, qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius.
看来可以确定的竞争对手有加尔巴、安东尼乌斯和奎因图斯·科尔尼菲基乌斯。
puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse.
我想你看到这里,要么笑了,要么叹息了。
ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium putent.
为了让你拍脑门,甚至还有人认为凯索尼乌斯也会参选。
Aquilium non arbitrabamur, qui denegavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale opposuit.
我们原本认为阿奎利乌斯不会参选,他已经拒绝了,并宣誓称病,拿他在法庭上的那座“王国”(影响力)作挡箭牌。
Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus erit competitor.
至于卡蒂林纳,如果法庭判决中午没有阳光(洗清其显而易见的罪名),他就会是一个确定的竞争对手。
de Aufidio et de Palicano non puto te exspectare dum scribam.
关于奥菲迪乌斯和帕利卡努斯,我想你不会等着我写信告诉你。
§1.1.2de iis qui nunc petunt Caesar certus putatur.
\n\n在目前已经宣布参选的人当中,凯萨被认为是确定的人选。
Thermus cum Silano contendere existimatur; qui sic inopes et ab amicis et existimatione sunt ut mihi videatur non esse ἀδύνατον Curium obducere.
人们估计塞鲁穆斯将与西拉努斯竞争;他们两人在朋友和声望上都如此匮乏,以至于在我看来,把库里乌斯推出来与之对抗并非不可能(ἀδύνατον)。
sed hoc praeter me nemini videtur.
但除我之外,没有人这样认为。
nostris rationibus maxime conducere videtur Thermum fieri cum Caesare.
对我们的计划而言,塞鲁穆斯与凯萨一同当选似乎最为有利。
nemo est enim ex iis qui nunc petunt qui, si in nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea quod curator est viae Flaminiae † que cum erit absoluta sane facile eum libenter nunc ceteri consuli acciderim†. petitorum haec est adhuc informata cogitatio.
因为在目前参选的人当中,如果他落到我们那一年,似乎没有比他更强劲的候选人了,因为他是弗拉米尼亚大道的管理人(curator),†当那条路修好后,确实很容易、很乐意,现在其他人当选执政官……† 以上是目前候选人中大致的想法。
nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus diligentiam et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septembri legati ad Pisonem ut Ianuario revertamur.
在履行候选人的各项职责时,我们将尽最大的努力,而且或许,因为加里亚在投票中似乎有很大影响力,当罗马的法庭停审、广场冷却下来时,我们将在九月份作为使节前往皮索那里,以便在一月份返回。
cum perspexero voluntates nobilium, scribam ad te.
当我洞察了贵族们的意向后,我会写信给你。
cetera spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus.
其他事情,我希望在仅面对这些城市竞争对手时,一切都会顺利。
illam manum tu mihi cura ut praestes, quoniam propius abes, Pompei, nostri amici.
我们朋友庞培的那股势力,请你务必帮我争取过来,因为你离他更近。
nega me ei iratum fore si ad mea comitia non venerit.
告诉他,如果他没有来参加我的选举,我不会对他生气的。
atque haec huius modi sunt.
情况大致就是如此。
§1.1.3sed est quod abs te mihi ignosci pervelim.
\n\n但有一件事,我非常希望得到你的谅解。
Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre A. Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret.
你的舅舅凯基利乌斯在被普布利乌斯·瓦里乌斯骗走一大笔钱时,开始起诉瓦里乌斯的兄弟奥卢斯·卡尼尼乌斯·萨特尤鲁斯,涉及他声称萨特尤鲁斯以欺诈手段(dolo malo)从瓦里乌斯那里接受转让(mancipio)的财产。
una agebant ceteri creditores, in quibus erat L. Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L. Pontius.
其他债权人也一起行动,其中包括卢基乌斯·卢库鲁斯、普布利乌斯·西庇阿,以及如果财产被拍卖则被认为会成为清算人(magister)的卢基乌斯·蓬提乌斯。
verum hoc ridiculum est de magistro.
不过,关于清算人的说法确实很滑稽。
nunc cognosce rem.
现在请了解事情的原委。
rogavit me Caecilius ut adessem contra Satyrum.
凯基利乌斯请求我出庭对抗萨特尤鲁斯。
dies fere nullus est quin hic Satyrus domum meam ventitet; observat L. Domitium maxime, me habet proximum; fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus.
几乎没有一天这个萨特尤鲁斯不经常到我家来;他最器重卢基乌斯·多米提乌斯,把我排在第二位;他在我们的竞选中对我和我弟弟奎因图斯都有很大帮助。
§1.1.4sane sum perturbatus cum ipsius Satyri familiaritate tum Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur.
\n\n我确实深感困扰,这不仅因为与萨特尤鲁斯本人的亲密关系,也因为多米提乌斯,我们竞选的主要希望全寄托在他一人身上。
demonstravi haec Caecilio simul et illud ostendi, si ipse unus cum illo uno contenderet, me ei satis facturum fuisse; nunc in causa universorum creditorum, hominum praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhiberet facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori.
我向凯基利乌斯说明了这些情况,同时也指出,如果只是他一个人与那一个人竞争,我本会满足他的要求;但现在,在全体债权人的诉讼中,特别是涉及那些极有声望的人(他们即使没有凯基利乌斯以个人名义推荐的人,也容易维持共同的诉讼),他顾及我的职责和处境是公平的。
durius accipere hoc mihi visus est quam vellem et quam homines belli solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe refugit.
在我看来,他对这一答复的接受比我预期的以及教养良好(belli)的人通常所做的更为冷淡,此后他便完全远离了我们几天前才刚建立起来的密切来往。
abs te peto ut mihi hoc ignoscas et me existimes humanitate esse prohibitum ne contra amici summam existimationem miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et officia in me contulisset.
我请求你宽恕我这一点,并认为我是因人道(humanitas)而受阻,不愿在朋友面临最大危机的最悲惨时刻,去损害他的极高声望,因为他曾将自己所有的热忱和帮助都倾注于我。
quod si voles in me esse durior, ambitionem putabis mihi obstitisse.
如果你想对我更严厉,你就会认为野心阻碍了我。
ego autem arbitror, etiam si id sit, mihi ignoscendum esse,
"ἐπεὶ οὐχ ἱερήϊον οὐδὲ βοεΐην.
但我认为,即使情况确实如此,我也应当被原谅,“因为这不是为了祭品,也不是为了牛皮”。
"
vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas verum etiam acquirendas putemus.
因为你看到我们正处于怎样的赛跑中,以及我们认为不仅需要保持,更需要争取所有的支持。
spero tibi me causam probasse, cupio quidem certe.
我希望我已经向你证明了我的理由,事实上,我确实极其渴望如此。
§1.1.5Hermathena tua valde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium eius ἀνάθημα esse videatur.
\n\n你的赫尔墨斯-雅典娜像让我感到非常高兴,并且它被安置得如此美丽,以至于整个体育馆(gymnasium)似乎都成了献给它(ἀνάθημα)的供品。
multum te amamus.
我们非常爱你。