§16.27.1mirificam mi verberationem cessationis epistula dedisti; nam quae parcius frater perscripserat verecundia videlicet et properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scripsisti, et maxime de coss. designatis, quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos; qui nisi a gubernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio periculum est.
你在来信中,因我的怠惰而给了我一记绝妙的鞭打;因为我哥哥或许由于顾忌和匆忙而写得较为克制的事,你却毫无阿谀奉承、如实地写信告诉了我,尤其是关于候任执政官们的事,我深知他们充满了情欲和极其阴柔懦弱的精神怠惰;他们若不从舵位上退下来,国家将面临全面触礁沉没的最大危险。
§16.27.2incredibile est, quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet.
我所知道的,他们在夏令营中面对高卢人军营时所做的事,真是令人难以置信。 那个强盗除非有更强有力的力量阻挡,否则必将通过恶德的勾结来拉拢他们。
res est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda; nam isti duo vix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas.
局势必须通过护民官的或私人的策略来加以巩固;因为这两个人根本不配让人把凯塞纳托付给其中一个,而把科苏提乌斯酒馆的地基托付给另一个。
te, ut dixi, fero in oculis.
正如我所说,我把你珍视如眼中之珠。
ego vos a. d. III K. videbo tuosque oculos, etiam si te veniens in medio foro videro, dissaviabor.
我将在卡兰德斯前第三天见到你们。 而且,即使我到达时在广场中央看到你,我也要热烈地亲吻你的眼睛。
me ama.
爱我。
vale.
祝安好。