Humanitext Reader

西塞罗 · 学术论衡 §1.1-1.6

瓦罗论用拉丁语撰写哲学的无益

第 1 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在库迈与阿提库斯及瓦罗重逢,询问瓦罗为何不用拉丁语撰写哲学著作。瓦罗辩称这种尝试是无用的,因为有学识者偏爱希腊语著作,而无知者即使阅读拉丁语也无法理解哲学。

§1.1In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse.
近日,当我们的朋友阿提库斯在库迈与我在一起时,马尔库斯·瓦罗派人送来消息,说他已于前一天傍晚从罗马抵达,若非旅途劳顿,本会立刻到我们这里来。
quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum;
我们听到这个消息,认为绝不应有任何耽搁,必须去见这位因相同的志趣和长期的友谊与我们紧密相连的人。
itaque confestim ad eum ire perreximus.
于是我们立刻动身前往他的住处。
paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo intervallo * * *), ad suam villam reduximus.
当我们离他的别墅不远时,看见他正迎面走来;我们按照朋友间的习惯拥抱了他(因为确实有相当长的一段时间 * * *),然后把他送回了他的别墅。
§1.2hic pauca primo, atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma novi.
在这里,起初我们只交谈了寥寥数语,主要是我们询问罗马是否有何新消息。
Tum Atticus "Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso" inquit "et quaere potius ecquid ipse novi.
这时阿提库斯说:“请别提那些我们既无法询问也无法听闻而不感到痛苦的事情了,还是问问你自己有什么新消息吧。
silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.
瓦罗的缪斯们沉默的时间比往常要长,但我认为他并不是在闲着,而是在隐藏他所写的东西。
" "Minime vero" inquit ille; "intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sed habeo magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum" (me autem dicebat) "quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.
”“绝非如此,”他回答道;“因为我认为,写下自己想要隐瞒的东西是缺乏自制力的人所为;但我手中有一部大作,且已着手很久了;事实上,正是为了这位”(他指的是我)“我筹划了一些东西,它们确实规模宏大,并且正由我进行更为精细的润色。
" §1.3Et ego "Ista quidem" inquam "Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere.
” 我便说:“那些东西,瓦罗,我虽然期待已久,但还是不敢催促;因为我从我们的朋友利博(你深知他的热忱,我们无法隐瞒这类事情)那里听说,你并没有中断它们,而是正在更精细地处理它们,从未放手。
illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere.
然而在此之前,我从未想到要向你提出这一要求。
sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat. "
但现在,既然我已经开始将与你共同学习的那些知识付诸文字,并用拉丁文献来阐明那源自苏格拉底的古老哲学,我想请问,你既然著述颇丰,为何偏偏避开这一领域,尤其是你自己在这一领域出类拔萃,而且这门学问及整个事业都远远超越了其他所有的学问和艺术。
§1.4Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris.
” 这时他说:“你问的是一个我经常权衡并多次探讨的问题。
itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi.
因此,我将毫不犹豫地予以回答,只说些现成的话,因为正如我所说,关于这件事本身,我已经思考了很久、很多。
nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.
因为当我看到哲学在希腊文献中得到了极其详尽的阐述时,我便认为,如果我们的同胞中有人倾心于此项研究,且他们精通希腊学术,那么他们宁可阅读希腊语著作,也不会阅读我们的著作;但如果他们摒弃希腊的学术和规范,他们甚至不会关心这些没有希腊学术教养就无法理解的东西。
itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. §1.5Vides autem eadem ipse;
因此,我不愿写那些无知者无法理解、有学识者又不屑阅读的东西。
didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur labor.
而你自己也看到了同样的情况;因为你已经懂得,我们无法像阿马菲尼乌斯或拉比里乌斯那样,他们不用任何技术,用俗语讨论眼前的事物,不作任何定义,不作任何划分,不通过恰当的提问得出任何结论,总之,他们认为既没有说话的艺术,也没有辩论的艺术;而我们,遵循辩证家乃至雄辩家的教导——因为我们的同胞认为这两种能力都是美德——就如同服从法律一般,因而被迫使用一些新的词汇,而这些词汇,正如我所说,有学识者更愿意从希腊人那里寻求,无知者甚至不会从我们这里接受,结果所有的劳作都将白白付出。
§1.6Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius.
如今,关于自然学,如果我赞同伊壁鸠鲁(也就是赞同德谟克利特),我本可以写得像阿马菲尼乌斯那样通俗明白。
quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica nosti;
因为,当你排除了万物的效能原因之后,仅仅谈论微粒(他以此称呼原子)的偶然碰撞,又有什么难的呢?
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent;
你是了解我们的自然学的;既然它们由能动作用以及该作用所塑造和构成的质料组成,那就还必须应用几何学;而有谁能用什么词汇来表达几何学,又或者能引导谁去理解它呢?
apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
关于生活与道德、以及应当追求和避免的事物,他们(伊壁鸠鲁派)论述得很简单,因为他们认为野兽和人类的善是一样的;但在我们这边,你不会不知道其精微之处是何等之深。 ”

词汇与语法注释

  1. 1.1nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse — 间接引语中虚拟条件句的结论从句(apodosis)。在直接引语中应为 `nisi de via fessus esset, continuo ad nos venisset`(或 `venturus fuit`),在表示传闻的“宾格加不定式”(AcI)结构中,变为了 `venturum fuisse`(主动将来分词加 `esse` 的完成时不定式)的形式。
  2. 1.2intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit — `intemperantis` 是特征属格(genitive of characteristic),修饰无人称使用的 `esse`(意为“……的特征”)。不定式 `scribere` 作 `esse` 的主语,构成了“写下想要隐瞒的东西是缺乏自制力的人的特征”这一意思。
  3. 1.5nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti — 主句的骨架是 `nos autem ... verbis quoque novis cogimur uti`(但我们……也被迫使用新的词汇)。分词 `parentes`(服从,支配与格 `praeceptis`)修饰主语 `nos`。其间插入了一个表示原因的从句 `quoniam...`。
  4. 1.6quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio — `quae` 是连接性关系代词,指代前文的 `physica`(自然学,中性复数)。在关系从句中,`ea` 作为先行词,被其后的关系代词 `quam`(宾格单数阴性)所修饰,并与夺格 `materia` 处于同格关系。

引用这一段

西塞罗, 学术论衡 §1.1-1.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.humanitext-lat1:1.1-1.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。